Text List

Praeambulum

Praeambulum

POst hec consideratio etc. Superius determinauit Magister de angelis quantum ad statum quam habuerunt a sua conditione. Hic determinat de illorum qui ceciderunt: et aliorum conuersione.

¶ Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de angelorum auersione et conuersione: vt dictum est.

¶ Secundo de conuersorum confirmatione et auersorum obstinatione. dist. 7. ibi. supre dictum est.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de conuersione bonorum et auersione malorum in generali.

¶ Secundo de ruina malorum in speciali: declarando locum de quo ceciderunt: et locum in quem ceciderunt. dist. 6 ibi Preterea sciri oportet

¶ Prima in tres.

¶ Primo ostendit quid est conuerti et auerti.

¶ Secundo ostendit quid est potentia per quam quidam sunt conuersi et quidam auersi ibi. Habebant enim omnes.

¶ Tertio mouet quasdam questiones. ibi. Si autem queritur.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo mouet questionem de causa conuersionis bonorum.

¶ Secundo de confirmatione et merito beatitudinis eorum. ibi. Hic queri solet

¶ Prima in duas.

¶ Primo querit vtrum gratia fuerit apposita stantibus qua conuerterentur.

¶ Secundo quare aliis non fuit superaddita gratia ne aduerterentur ibi. Ideoque.

CIrca hanc distinctionm queruntur duo.

¶ Primo de auersione malorum.

¶ Secundo de conuersione bonorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum