Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. non habet dyabo lus in potestate dare vel auferre diuitias cui velit. Non secum ex auctoritate: permissus tamen: multas posset dare et multas auferre: quia in inferno descendant quotidie aliqui demonum: verisimile est: alternatis forte vicibus ita quod dum aliqui illuc descendunt: aliqui qui erant ibi exeunt: ita quod semper sint ibi aliqui. Quamuis in isto aere caliginoso sic eorum communis habitatio vsque ad iuditium cum consumati fuerunt mille anni: idest perfectus numerus electorum: tentauit christum in deserto vel in passione et victus est ab eo: non inueni expressum: quomodo christum in passione temptauerit nisi per malos. dabitur ei potestas temptandi homines: dabitur scilicet permissiue.

PrevBack to TopNext