Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Utrum inter malos angelos non sit prelatio
¶ Quaestio I. PRimo ostendo quod inter malos angelos non sit prelatio: quia vbi non est ordo non est praelatio. Sed Iob. x. dicitur: quod in terra tenebrarum nullus est ordo. Ergo inter malos angelos non est praelatio.
¶ Item in eplura iude: dicitur de malis angelis: quod non seruauerunt suum principatum. Sed praelatio non est sine aliquo principatu. Ergo inter ipsos non est prelatio.
¶ Item prouer. 13. inter superbos semper iurgia sunt. Sed demones sunt superbissimi. Ergo omnem subiectionem refugiunt. Sed inter illos inter quos est praelatio: opertet quantum ad aliquos esse subiectionem.
¶ Item Augustinus 19 de ciui. ca. 15. Conditio seruitutis iure intelligitur imposita peccatori. Seilli qui inter eos habent nobiliorem naturam: magis peccauerunt: ergo illi magis subiecti essent. quod non est verum.
Contra saluator Matth. 2. Discedite a me maledicti in ignem eternum qui praeparatus est dyabolo et angelis eius. Ibi dyabolum vocans principem demonum: et angelos eius: malos angelos ei subiectos.
Respondeo quod praelatio dupliciter accipi potest. Uno modo pro prelatione que est de iure. Alio modo pro praelatione quae est de facto.
¶ Primo modo loquendo de praelatione: non est inter eos praelatio: nisi velles extendere nullum praelationis ad gradum ordinis: in dignitate nature. Talis enim ordo in eis est a voluntate diuina: non tamen est in eis praelatio de iure dicta: quia demones quicquid precipiunt intendunt praecipere contra deum: et ad finem malum. Auctoritas autem talia praecepta faciendi: nulli conuenit: nec de iure aliquis sic precipienti obedire tenetur. Sed tenetur ad contrarium.
¶ Inter eos tamen est prelatio de facto. Quia illis quos vident nobiliores in natura. Et stremnuiores in potentia: et subtiliores in malitia: alii obediunt: non ex amore: sed ex odio quod habent contra genus humanum: vt sic obedientes ipsi omnes simul fortiorem exercitum constituant: contra virtutes et genus humanum. Et quia in vno eorum secuet in lucifero. Nobilior est natura: et stremnuior potentia: et subtilior malitia: quam in aliquo alio. Ideo alii omnes illi obediunt Unde Glo. i. cor. 15. Super illud cum euacuauerit omnem principatum. Dum durat mundus: angeli angelis: demones demonibus: homines hominibus presunt.
Ad primum in oppositum cum dicitur: quod inter malos angelos nullus est ordo etc. Potest dici quod hoc intelligi debet de recto ordine voluntatis: et vltimum finem: que requiritur ad iustam prelationis executionem. Inter eos tamen est ordo nature: sed peruerse: quia qui sunt superiores per naturam sunt inferiores per culpam.
¶ Ad secundum cum dicitur quod non seruauerunt suum principatum etc. Dico quod hoc sic intelligendum est: quod non seruauerunt suum principatum et ordinatum: quem superiores in natura super alios habuissent: si deo subesse voluissent.
¶ Ad tertium dicendum quod superbi frequenter alicui potentiori obediunt: vt per hoc obtinere possint victoriam contra illos quos odiunt: quam alias obtinere non possent. Et hac intentione demones inferiores in natura: obediunt illis qui sunt superiores in natura. Et sorte interdum aliquid faciunt ex timore superiorum: quia quandoque plus vellent facere vnum malum quam aliud: vt aliqui dicunt.
Quaestio 2
Utrum cum aliquis temptatus vincit dyabolum amplius temptetur ab illo
¶ Quaestio II. SEcundo quaeritur vtrum cum aliquis temptatus vincit dyabolum: amplius temptetur ab illo. Et videtur quod sic. quia vt habetur Iob. i. et 2. Iob temptatus vicit dyabolum pluries et pluries temptatur ab illo.
¶ Item Greg. 28 lib. Mor. ante medium. hostis noster ad huc in hac vita nos positos: quanto nos imagis sibi rebellare conspicit: tanto amplius expugnare contendit.
¶ Item hoc est natura superbi: quod quanto magis vincitur: tanto magis victorem odit: et magis se vendicare conatur. ontra Iac. 4. resistite dyabolo et fugiet a vobis. ergo videtur quod victus non amplius temptet.
¶ Item Orig. et est in Glo. Iosue. xi. ca. Puto sane: quia sancti repugnantes aduersus istos incentores: et vincentes minuant exercitum demonum: ne vltra fas sit illi spiritui qui ab aliquo scuomo caste et pudice viuendo victus est: impugnare iterum alium hominem. ergo multo minus illum a quo victus est.
¶ Uno modo de victoria ita perfecta: quod dyabolus desperat contra illu habere victoriam de illo vitio: et omni alio: et quia dyabolus superbus est et horret vinci. Idon illum amplius non temptat: nisi coniecturet illum postea debiliorem et proniorem ad malum effectu. Quare tamen alium hominem quem non extimat: ita fortem: sicut illum a quo victus est non temptet: non video. Quare est ille qui vicit perfecte aliquem dyabolum inferiorem: non temptetur ab aliquo dyabolo potentiori eo modo non video. Si autem aliquis temptatus a dyabolo: vincit eum non plene: sed semiplene: non propter hoc ab eo recedit ille temptator: sed iterum temptat eum: quia non est de victoria desperatus. Hic tamen nolo aliquid asserere: quia et Origens. et Magister: de hac questione opinando loquuntur.
Ad primum argumentum dicendum quod vel Iob non habuit illas plures temptationes ab eodem dyabolo. Uel ille dyabolus:rquoniam erat victus a Iob in vno presumebat ipsum vincere in alio. Unde quando in illa fortissima temptatione quam sibi facere potuit: victus est: ipsum amplius non temptauit.
¶ Ad secundum dicendum quod Grego. loquitur de illa rebellione que non excludit a dyabolo omne spem victorie contra sibi rebellantem.
¶ Ad tertium dicendum quod superbis quantuncumque odiat illum a quo victus est: ipsum iterum non inuadit: quamdiu desperat simpliciter et omnimode de vindicta.