Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram cherubin et seraphin. Notandum quod hoc nomina desinentia in N sunt neutri generis et pluralis numeri: et ponuntur pro toto collegio. Desinentia in M sunt masculini et pluralis numeri: et ponuntur pro pluribus personis eiusdem ordinis. Sed seraph et cherub sunt masculini generis et singularis numeri: et signisicant vnam personam illius ordinis. Inferiores virtutes archangeli angeli.
¶ Contra Dio. de angelica hierarchia. cap. 8. ponit virtutes in media hierarchia: et principatus in inferiori hierarchia.
¶ Respondeo quod in re non est controuersia: sed tantum in nomine: quia quod Dio. vocat vitrutes: magister vocat principatus: et econuerso: quis ordo huius rei censetu nomine: quam plenius accepit in munere.
¶ Respondeo quod hoc quod dicitur plenius debet referri ad inferiores: quamuis autem cherubinnon plenius accepit scientiam: quam seraphin: tamen plenius accepit eam quam aliquis sub eo. Potest est praedictu verbum sic glosari scilicet quod quilibet ordo denominatur a dono excellentiori quod habet si non ab illo denominetur ordo superior omnia in mensura et numero et ponedere disposuit id est vnicuique creature dedit esse terminatum per mensuram: distinctum per numerum ordinatum per pondus non iuxta numerum eorum qui ceciderunt: sed eorum qui permanserunt homines ad beatitudinem admittentur: Et hoc opinio est probabilior quam illa quae dicit quod homines saluati erunt tot et non plurles quam illi angeli qui ceciderunt.
On this page