Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dist. X. Hoc etiam inuestigandum est etc. Superius determinauit magister de distinctione ordinum. Hic determinat de ministerio ordinatorum. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de ipsorum ministerio per comparationem ad deum inquantum ab ipso mittuntur.

¶ Secundo per comparationem ad homines qui ab eis custodiuntur dist. sequenti ibi illud quoque sciendum est

¶ Prima in duas.

¶ Primo mouet istam opinionem vtrum omnes angeli mittantur.

¶ Secundo incipit respondere ibi quidam putant.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo ponit duas opiniones contrarias cum rationibus suis.

¶ Secundo docet respondere ad rationes contra vtramque opinio nem. ibi qui autem omnes angelos.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ponit duas supradictas opiniones.

¶ Secundo quaedam incidentia. ibi hoc oritur quaestio

¶ Prima in duas.

¶ Primo ponit opinionem vnam.

¶ Secundo aliam ibi quibus obiicitur.

¶ Illa pars in qua ponit incidentia diuiditur in duas.

¶ Primo mouet incidenter vnam quaestionem

¶ Secundo ponit quandam de¬ aliquibus nominibus angelorum determinationem. ibi. Et putant.

¶ Tunc sequitur illa pars quae ibi incipit liqui autem. Et diuiditur in duas.

¶ Primo docet respondere ad rationes: quae sunt contra opinionem quod omnes angeli mittuntur

¶ Secundo ad eas quae sunt contra illam opinionem quod non omnes angeli mittuntur ibi. Alii vero dicunt.

CIrca hanc distin. queruntur duo.

¶ Primo de angelorum missione. ¶¶ Secundo de sui ministerii circa illos ad quos mittuntur executione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum