Articulus 1
Articulus 1
Quaestio 1
Utrum angeli non mittuntur
¶ Quaestio I. PRimo ostendo quod angeli non mittuntur. Quia frustra mittit nuncium qui vbique praesens est. Sed deus est vbique praesens. ergo non mittit aliquem angelum.
¶ Item assistere et mitti repugnans. Sed omnes angelisemper assistunt: cum omnes diuinam essentiam semper contemplentur. ergo nulli angeli mittuntur.
Respondeo quod angeli mittuntur: quia illorum missio est nobis necessaria: et illis quantum ad premium accidentale est meritoria et dilectionis diuine ad nos manifestatiua.
Ad primum in oppositum dicendum: quod quamuis deus cum vbique sit praesens posset per se tantum facere: quod mediantibus angelis facit: tamen propter bonitatis sue communicationem: et sue auctoritatis ostensionem: et partium vniuersi connexionem: et propter rationes in quaestione dictas: angelos mittit. Sicut videmus quod multa per se tantum posset facere in corporalibus: qui tamen operatur mediantibus causis secundis.
Quaestio 2
Utrum omnes angeli mittantur
¶ Quaestio II. SEcundo queritur vtrum omnes angeli mittantur. Et videtur quod non. Dam. 7. milia milium ministrabant ei: et decies milies centena milia assistebant ei: ergo distinctio est inter assistentes et ministrantes.
¶ Item in ecclsiastica hierarchia aliqui ita vacant contemplationi quod non actioni: ergo a simili ita est in angelica hierarchia. Contra ad Heb. i. omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditate capiunt salutis.
¶ Item Isa. vii. volauit ad me vnus de seraphi. Cum ergo seraphin sit superior ordo: si illi de illo ordine mittuntur multo fortius alii.
¶ Item cum filius dei sit in infinitum dignior quocumque angelo: et ipse propter salutem nostram missusfuerit vt habetur ad Galis 4. multo fortius videtur quod omnes angeli quantuncumque digni propter nostram salutem mittantur. Respondeo quod omnes angelos mitti dupliciter potest intelligi ¶ Uno modo ita quod omnes mittantur vsque ad nos: et sic: non est verum. Angeli enim de superiori hierarchia exteriori missione quae est vsque ad nos non mirtuntur. Et secundum hunc modum procedunt argumenta primo.
¶ Alio modo quod omnes mittantur vel exteriori missione que est vsque ad nos: vel interiori missione quae est ad angelos: tamen propter nos: et sic omnes mittuntur. Illi enim de inferiori hierarchia. exteriori missione ad particulares mundi partes mittuntur. Ut principatus ad principes archangeli ad prouincias: angeli ad inferiores personas. Angeli de media hierarchia mittuntur ad ea opera que expediut generali regimini vniuersi: et ad angelos est inferioris hierarchie. Angeli saperioris hierarchie mittuntur ad angelos medie hierarchie. Et secundum hunc modum intelligenda est auctoritas Apostoli allegata ad hanc partem
¶ Ad 2m quod argue¬ batur ad hanc partem dicendum: quod angelus missus ad Isaiam non fuit de crdine saraphin. Sed sic nominatur: ab effectu propter quem missus est: quia suit missus ad excitandum et disponendum voluntatem propsee ad diuine dilectionis incendium. Et hec solutio accipitur ex sententia Diony. 13 capi. angelice hierar. Et etiam missus fuit mediate ab aliquo de ordine seraphin: vnde et a mittente: et ab effectu seraphin dictus est
Quaestio 3
Utrum inferiores angeli mittantur a deo mediantibus superioribus
Quaesio III. TErtio queritur vtrum inferiores angeli mittantur a deo mediantibus superioribus. Sed quia superius ostensum est quod illuminationes divinae spectantes ad actum hierarchicum descendunt a deo in inferiores mediantibus superioribus. Et reddita est ratio quare ille ordo non pretermittititur. Superfluum esset immorari circa propositam quaestionem. Quia qua ratione concedimus angelos inferiores illuminari a deo mediantibus superioribus: simili ratione concedendum est eos mitti a deo mediantibus superioribus.