On this page
Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram decies centena milia assistebant ei. Sciendum quod cum distinguuntur angeli: in assistentes et ministrantes: per assistentes intelliguntur ministrantes circa nos non immediate sed mediantibus angelis inferioribus. cuius modi sunt angeli superioris hierar. per ministrantes intelliguntur illi qui circa exteriora immediate ministrant. siue ad generale regimen vniuersi. siue ad particulare regimen aliquarum partium determinatarum: inficiantur idest negant. Sathan. Nota quod in scriptura malus angelus multipliciter nominatur. dicitur enim sathan. Luce. x. et belial. secunda cor. 6 et leuiathan. Iob. 3. et behemoth. Iob. 4. et asmodeus. Thoby. 3. et Labadon. apocaly. 9. et diabolus. Sed vtrum aliqua istorum nominum sint nomina propria personarum vel societatum incertum est. quamuis pro babile sit quod asmodeus sit nomen proprium alicuius diaboli. hoc enim videtur sentiere scriptura i Tob 7. vehemoth est proprium nom lucif.