Illud quoque sciendum etc
Superius determinauit
Magister de ministerio angelorum per comparationem
ad deum inquantum ab ipso mittuntur. Hic
determinat de ministerio ipsorum per comparationem ad
homines qui ab eis custodiuntur.
¶ Et diuiditur in duas
partes.
¶ In prima determinat de angelica custodia
respectu hominum.
¶ In secunda de profectu
custodientium ibi preterea
¶ Prima in duas.
¶ Primo
ostendit: quod vnusquisque purus homo habet angelicam custodiam.
¶ Secundo inquirit vtrum quilibet homo habeat
angelicam custodiam sibi propriam. ibi. Solet autem queri.
¶ Et ista in duoas.
¶ Primo procedit inquirendo.
¶
Secundo deterinando. ibi. ideoque.
¶ Tunc sequitur illa pars que ibi
incipit. Preterea. In qua determinat de profectu
custodientium.
¶ Et diuiditur in duas partes.
¶ Primo
mouet questionem.
¶ Secundo subiungit responsionem. ibi.
Quod in meritis.
¶ Et ista in tres.
¶ Primo ponit
opinionem vnam.
¶ Secundo aliam. ibi lalii autem dicunt.
¶ Tertio videtur preferre opinionem primam. ibi illud
nero quod alii superius dicunt.
¶ Prima in duas.
¶ Primo
ponit opinionem primam.
¶ Secundo eius
confirmationem ibi. et quod angeli
¶ Et ista in tres.
¶ Primo confirmat
illam opinionem per auctoritatem.
¶ Secundo adducit
quandam auctoritatem. Augu. que in apparentia repugnaret
videtur auctoritatibus adductis ad opinionis prime
confirmationem. ibi hiis autem.
¶ Tertio remouet illam
apparentem contrarietatem. ibi. ideoque vt omnis.