Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XIIII. DIxit quoque deus etc. Superius determinauit Magister de opere prime diei. Hic determinat de opere secunde diei.

¶ Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ponit narrationem.

¶ Secundo mouet triplicem dubitationem. ibi. Queri etiam solet

¶ Prima in duas.

¶ Primo narrat opus secunde diei secundum opinionem propriam.

¶ Secundo mouet opinionem alienam. ibi quidam vero.

¶ Tunc sequitur illa pars que diuisa fuit superius in qua determinat de opere tertie diei. que ibi incipit. Sequitur dixit deus congregentur aque.

¶ Et diuiditur in partes tres.

¶ Primo ponit sue veritatis narrationem.

¶ Secundo mouet quandam dubitationem: et ponit eius solutionem. ibi. Si autem queratur.

¶ Tertio ponit cuiusdam tacite quaestionis responsionem. ibi. Cumque multa.

¶ Tunc sequitur illa pars que diuisa fuit superius: in qua determinat de opere quarte diei: que ibi incipit Sequitur dixit deus fiant etc.

¶ Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat quando fuerunt facta luminaria.

¶ Secundo ostendit propter quid fuerunt facta. ibi. Que ideo facta sunt. CIrca hanc distin. querendum est de tribus principaliter.

¶ Primo de celo crystallino et firmamento: que facta fuerunt die secundo.

¶ Secundo de elementis que facta fuerunt die tertio.

¶ Tertio de luminaribus que facta fuerunt die quarto.

PrevBack to TopNext