Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram sanctus est vespere et mane dies vnus id est primo factum est vespere: et postea mane. Et sic completus est dies vnus: dies scilicet naturalis: qui comprehendit diem artificialem et noctem. Sed denominatur a parte digniori. de preiacenti materia formaliter factum est vt lux esset id est de preiacenti materia aliqua forma: quamuis incomplete informata facta est illa lux: vel per hoc quod data est alicui parti materie preiacenti aliqua forma lucis: quamuis incompleta facta est illa pars materie lucida. Ante lucem nec dies fuit nec nox: licet tempus fuerit. Negatio enim lucis non facit noctem: sed priuatiolucis in nostro hemisperio propter terre oppositionem. Dies diuersis modis accipitur in scriptura. Uno modo prolumine in aere: et sic est nomen qualitatis. Alio modo pro spatio 24. horarum. et sic est nomen quantitatis. Nec est intelligendum quod semper dies naturalis habeat 24. horas. precise: ita vt nec plus nec minus quantuncumque modicum. Quia certa demonstratione ostenditur dies naturales esse inequales propter obliquitatem 3odiaci: et proprium motum solis sub 3odiaco. Quia tamen illa inequalitas est valde modica et insensibilis: ideo quilibet dies naturalis dicitur habere. 24. horas. Et nota quod dies naturalis a variis sumit exordia diuersa: vnde versus. Mane diem greci: gens incipit astra sequentes: In medio lucis: iudeus vespere facta: Inchoat ecclesia medio sub tempore noctis. Fuit nox illo triduo omnino tenebrosa: scilicet quia non illustrabitur aliquo lumine lune vel syderum. Si enim causa eius pater est. causam ibi accipit communiter extendendo nomen cause: ad nomen principii: quia cum causa sit ad cuius sequitur aliud proprie loquendo de causa: pater non debet dici causa filii: sed principium.

PrevBack to TopNext