Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram Iumenta et reptilia. Nota haec quod reptilium tria sunt genera. Quedam trahunt se vi penularum: vt pisces in aqua: Quedam vi costarum vt lacerte: Quedam ore vt vermes fuerunt creata innoxiam quod non est sic intelligendum quod serpens primo factus non habuerit venenum: quia spectat ad eius vitam: vt videtur velle Ambro. in exameron. Sed quia si non fuisset peccatum vsum nocendi hominibus non habuissent: non potuit simul a deo dici quod a deo simul potuit fieri. Sed hoc non multum valet contra opinionem illam: que dicit deum fecisse operata narrata Gen. primo. per interualla sex dierum: quia quamuis Moyses non potuerit simul dicere omnia: potuisset tamen dicere omnia simul fuisse facta: si omnia simul facta fuissent.

PrevBack to TopNext