Text List

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XVII HIs excursis etc Superius determinauit magister de creatura pure spirituali et de creatura pure corporali. Hic determinat de creatura composita ex spirituali et corporali. Et diuiditur pars ista in prohemium et executionem. Executio ibi incipit. In genesi loquitur. In hac autem executione primo determinat de hominis conditione. Secundo de eius lapsu 22 dis. ibi. Uidens igitur diabolus.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat conditionem hominis.

¶ Secundo statum hominis conditi. 19. dist. ibi. Solent queri. Prima in tres.

¶ Primo de productione hominis in communi.

¶ Secundo de productione viri specialiter dist. sequenti. ibi. De origine.

¶ Tertio specialiter de productione mulieris dist. 18. ibi. In eodem quoque paradiso.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quomodo homo factus dicitur ad similitudinem et imaginem.

¶ Secundo inquirit in speciali: quid ibi appellat imago et similitudo: ibi. Imago autem.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo procedit secundum quod per imaginem intelligitur imago et increata similitudo.

¶ Secundo. secundum quod per imaginem intelligitur imago et similitudo creata. ibi. Uerutamen hoc distinctio.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo ostendit quomodo debeat intelligi in anima imago et similitudo.

¶ Secundo ponit differentiam inter imaginem secundum quod dicitur de homine et de filio. ibi Quo circa.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum