Text List

Articulus 5

Articulus 5

COnsequenter queritur de quinto principali. Et circa hoc queruntur duo:.

¶ Primo vtrum deus die septimo reqeuerit.

¶ Secundo vtrum illum sanctificauerit.

Quaestio 1

Utrum deus die septimo non requieuerit

Questio I. PRimo ostendo quod deus die septimo non requieuerit: quia illo die quo aliquis complet suum opus ab operando non quiescit. compilare enim opus est operari. Sed Gen. secundo dicitur quod compleuit deus die septimo opus suum: ergo die. 7. non requieuit.

¶ Item saluator Io. 5 pater vsque modo operatur: et ego operor: ergo deus ab opere non requieuit die septimo.

¶ Contrarium habetur in sacra scriptura Gen. secundo.

Respondeo quod requies ad praesens potest accipi tripliciter.

¶ Uno modo processatione ab opere fatigante operantem: et cum deus in operando fatigari non possit nec potuerit: ideo requies talis deo non conuenit.

¶ Alio modo pro cessatione ab omni opere simpliciter: quodcumque sit illud: et sic etiam deus non requiescit: quia semper operatur mundum conseruando et gubernando et ordinando. Est etiam principaliter operari inoperatione cuiuslibet creature inquantum operatio est: hoc dico ad excludendum deformitates: quem sunt in operibus peccatorum. Unde commentum super primam propositionem de causis: causa prima adiuuat causam secundam super ope rationem suam: quoniam omnem operationem: quam secunda efficit: et prima efficit: veruntamen efficit eam per modum altiorem et sublimiorem.

¶ Tertio modo potest accipi requies pro cessatione a producendo nouum genus creatu re: et sic intelligendum est deum requieuisse die septimo ab omni opere: quod patrarat: vnde Aug. 4 super Gen. ad litteram longe ante medium dicit: quod potest intelligi deum requieuisse a condendis generibus creature: quia vltra iam non condidit alia genera noua. Dicit etiam ad Orosilmus 4uia questione quod requiescere deus dicitur a condendis nouis creaturis: quia post editionem operum sex dierum nullam deinceps condidit creaturam. Quod sic intelligendum est: quia in illis sex primis diebus: omnes creaturas: que producende erant produxit: aut in suis actualitatibus vt machinam mundialem et creaturas pertinentes ad eius ornatum: aut in suis principiis: que poterant postea naturaliter produci. Quod dico propter aliquas species imperfectorum animalium: et quedam alia que in operibus sex dierum non fuerunt producta: nisi in principiis suis: aut in suo simili: quod dico propter animas intellectiuas: et gratiam et virtutes: quas modo frequenter creat: quibus creature similes in specie producte fuerunt in operibus sex dierum. Anima enim ade et anima eue: que create fuerunt in operibus sex dierum sunt eiusdem speciei cum animabus aliorum hominum.

Ad primum in oppositum dico quod duplex est rei completio: vna in dando rei perfectionem in essendo: alia est perfectio rei in operando.

¶ Primo modo loquendo compleuit deus opera sua die sexto. vnde alia translatio habet et compleuit deus die. 6 opus suum quod fecerat.

¶ Secundo modo loquendo conpleuit deus opus suum die septimo. In principio enim diei septimi res institute inceperunt exire in suas operationes debitas: et hoc non obstante: eodem die requieuit deus eo modo quo in corpore questionis expositum est.

¶ Ad 2om solutum est per dicta in corpore quaestionis.

Quaestio 2

Utrum deus diem septimum sanctificauerit

Quaesio II. SEcundo queritur vtrum deus diem septimum sanctificauerit. Et videtur quod non: quia quod non potest recipere gratiam sanctificantem: non potest sanctificari. Sed dies non potest recipere gratiam sanctificantem: ergo non potuit sanctificari.

¶ Item dies dominica sanctior est quam sabbatum: ergo magis debet dici quod diem dominicam sanctificauerit: que fuit dies 8. quam illam: que fuit. 7.

¶ Contrarium habetur Gen. 2.

Respondeo quod deus non dicitur diem septimum sanctificasse: quia fecerit eam sanctitatis subiectum. Sic enim tempus sanctificari non potest sicut ostendebat primum argumentum. Sed dicitur eam sanctificasse: quia instituit eam sanctitatis signum. Significat enim sanctitatem incompletam: que est per gratiam in via: et sanctitatem completam per gloriam in patria: et quia ipsam sanctis operibus: et ad sanctitatem disponentibus deputauit: et sic per accidens: illa dies septia ad sanctitatem disponit.

Ad primum solutum est in corpore questionis.

¶ Ad secundum dicendum quod obseruatio diei septime mutata est in diem sequentem: que a nobis dicitur dies dominica: et est prima dies septius apud nos: quia septima dies figurabat requiem futuram corporis dominici in sepulchro: huius autem figure veritas impleta est: et ideo congrueobseruatio illius diei: in diem mutata est sequentem. Fuit hoc est factum ad significandum quod dominica resurrectio expressius repraesentat nostram perfectam scinitatem futuram: et magis nos ad illam sanctitatem disponit quam illa cessatio ab opere ratione cuius scriptum est deum die septimo requieuisse.

PrevBack to TopNext