Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Uterentur membris sine aliquo pruritu carnis. In hoc non intendit excludere delectationem ab actu carnalis copule sed delectationis inordinationem: potuerunt in paradiso eis esse nuptie honorabiles. Sed cum est modo sint nuptie honorabiles: quare hoc dixerit: Aug. merito quaeritur.

¶ R quod ibi loquitur de nuptiis quantum ad actum carnalis copule coniugum: et honorabilitatem vocat exclusionem verecundie et erubescentie quam modo patiuntur coniuges in illo actu: quapropter. nolunt in illo actu ab aliis conspici. Deus non iusserat. Contra antequam expellerentur de paradiso dictum fuit eis: vt habetur Gen id est crescite et multiplicate.

¶ Rmens quod illud mandatum datum fuit eis: non pro semper cum fuerit praeceptum affirmatiuum: sed pro loco et tempore: quorum determinatio ex reuelatione diuine volutatis dependebat: quae quia deus eis non reuelauerat. Idoeo dictum est: quod non iusserat vnde in paradiso simul carnaliter non conuenerunt. Sed incertum nobis relinquitur vtrum simul transferrentur an per successiones: magis tamen extimandum quod per successiones. Infirmitati mentis congruit hoc infirmitas carnis.

¶ Contra infirmitas carnis fuit in christo: non tamen infirmitas mentis.

¶ Respondeo loquitur de infirmitate concretaex necessitate: teneritudo autem in carne christi non fuit ex necessitate: sed assumpta ex voluntate: quia perfectum vsum membrorum a principio natiuitatis habuisset si voluisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram