Dist. XXI VIdens ergo diabolus. Superius
determinauit magister de hominis
conditione siue de egressu eius a primo principio
et eius statu.
¶ Hic determinat de eius casu scilicet
in peccatum: et diuiditur pars ista in partes duas.
¶
Primo determinat de illius peccati commissione quo persona
corrumpit naturam.
¶ Secundo de corruptionis ad posteros
transrusione qua natura corrumpit per materiam distin. 30.
Inqua incipit agere de peccato originali. ibi. In
superioribus insinuatum est. Prima in duas.
¶ Primo determinat
magister de in pulsu quem primi parentes habuerunt ad
peccandum.
¶ Secundo de adiutoriis que habuere ad
resistendum. dist. 24. ibi. Nunc diligenter.
¶ Prima in tres.
¶
Primo determinat magister de temptatione primorum
parentum ex parte temptantis.
¶ Secundo ex parte temptati dist.
sequenti. ibi. Hic videtur diligenter.
¶ Tertio ex parte
dei promittentis dist. 23 ibi. Preterea queri solet Prima
in tres.
¶ Primo determinat de malitia temptatoris.
¶ Secundo de modo temptandi ibi. Temptatio autem.
¶ Tertio de speciebus temptationis. ibi. Porro sciendum est
¶ Quarto de precepto quod fuit materia temptationis.
¶
Uelmelius dicendum quod ibi remouet a muliere viam excusationis
ibi. Illud etiam notandum. Prima in duas.
¶ Primo
determinat de malitia temptatoris quo ad inuidiam
interiorem.
¶ Secundo quo ad fraudolentam simulationem ibi
Sed quia. Illa pars in qua determinat de modo tempta
di: que ibi incipit. Temptatio autem. Diuiditur in duas.
¶ Primo ostendit modum temptandi quantum ad astutiam
interrogandi.
¶ Secundo quantum ad constantiam
promittendi ibi. Qui ad suam persuasionem.
¶ Illa pars in
qua agit de speciebus temptationis. Diuiditur in duas.
¶
Primo determinat de temptationum diuersitate.
¶ Secundo de
peccati primorum parentum grauitate et remissibilitate.
ibi Homo igitur.
CIrca hanc distin. queruntur tria
principaliter.
¶ Primo de
temptatione primorum parentum.
¶ Secundo de
diuersitate temptationum.
¶ Tertio de
grauitate et remissibilitate peccati quod ex illa temptatione est secutum