Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Illi per violentiam nocere non poterat: quia quamuis hoc posset potestate naturali: divina tamen potentia non permittebat. In sua speci non venit: non est hoc intelligendum de specie in qua creatus est. Sed ibi species diaboli vocatur aliqua forma assumpta sue malitie expressiua. Sic loquebatur diabolus per serpentem ignorantem: sicut per inerguminos vel phanaticos. Inergunmini vel energummini sunt denominati: quasi interius laborantes: et componitur ab in et erge quod est labor. phanaticus id est lunaticus vel insanus et dicitur phanaticus: quia phanum violat idest templum: vel quia ad phanum ducitur: vt liberetur: vel dicitur a phanes quod est apparitio: quia mirabilia apparent eis fantasmata. Uel dicitur a phonos quod est sonus propter responsa que aliquando diabolus dat per eos. Serpente est vsus velut organo: non quia sibi naturaliter esset vnitus: vnde eo vsus est non naturaliter sed voluntarie officium loquendi serpentem a deo accepisse putauit id est non accepisse actualiter non considerauit.
¶ Uel potest dici quod illa estimatio falsa secuta est in muliere peccatum alicuius elationis mulier quasi ambigendo illud dixit: secue neforte moriantur non quod dubitauerit de veritate diuine comminationis. Sed quomodo intelligeretur nesciuit: et ideo tepide ad modum dubitantis. Respondit temptatio que est ex carne non sit sine peccato: hoc expositum est in questionibus: homo sola exteriori temptatione pulsatus cecidit.
¶ Contra Genm 3 vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile: ergo fuit temptata aliqua interiori motione.
¶ Respondeo quod verum est: sed iam precesserat peccatum interius in mentis elatione. In cuius commissione non fuerat interiori temptatione temptata. Diabolus vero sine alicuius temptatione peccauit.
¶ Respondeo quod non fuit suggestio: sed simpliciter imitatio sue voluntatis. Uel secundum alios verbum predictum ad solum luciferum referendum est. vnde illud pro causa precifa poni non debet irremissibilitatis peccati angeli mali. Intelligitur quae subiecta virofuit: sed aliter ante peccatum aliter post: quia ante peccatum erat in sola subiectione cure: post peccatum facta est viro subiecta: quantum ad correctionem et disciplinam: et hoc secundo modo intelligitur verbum Gen 3 sub viri potestate eris: et ipse dominabitur tui.
On this page