Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Non esset laudabile homini: si ideo bene viuere posset: quia nemo male viuere suaderet: quod intelligi potest de laude fundata super operis difficultatem non super operis bonitatem: quia in paradiso etiam laudabile est bene viuere: quamuis ibi a nullo possit male viuere suaderi: gliosius est non consentire quam temptari non posse: hoc exponi potest per illud quod dictum est in solutione argumentorum questionis secunde. illa enim de sanctis ange¬ lis: hoc de hominibus est. hoc ideo dicit: quia illi angeli qui modo sunt sancti post suam creationem cito fuerunt conuersi et confirmati: et sic ante suam conuersionem peccare noluerunt: et postea nec voluerunt nec potuerunt: hanc scientiam homo peccando non perdidit: non forte ipse adam quantum ad suum proprium indiuiduum: et loquendo de scientia quantum ad habitum. Post peccatum tamen minus promptus et expeditus in considerando fuit. In posteris autem suis quantum ad habitum etiam non remansit. Sed quo ad naturale iudicatorium quo huiusmodi scientiam ratiocinando studendo et audiendo acquirere possunt aliquo modo: et perfectius possent acquirere quam acquirant nisi vite breuitas impediret iccirco in scriptura homo de huiusmodi non eruditur.

¶ Contra scriptura multa tradit de cognitione rerum naturalium: et sententiosius quandoque quam philosophi tradant. Unde Eccl. id est Breui sermone et certissime tradit originem fluuiorum dicens omnia flumina intrant mare: et mare non redundat ad locum: vnde exeunt flumina reuertuntur: vt iterum fluant: quam sententiam philosophus. 2. metheo. diffuse prosequatur: nec tamen ita bene.

¶ Respondeo per peccatum cognitio hominis respectu rerum naturalium obscurata est. Sed multo magis respectu rerum pertinentium ad salutem. Et ideo scriptura principalius instruit hominem de rebus pertinentibus ad salutem: quam de naturalibus. Instruit tamen de vtrisque: inquantum naturalia manuducunt intellectum bene dispositum ad aliquam cognitionem et laudem ipsius creatoris: non habuit praescientiam eorum quia futura sunt: non supple omnium: sed tantum eorum que pertinebant ad statum suum.

¶ De gratia hominis et de potentia ante casum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram