Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXIIII Nunc diligenter etc. Superius determinauit magister de impulsu quem primi parentes habuerunt ad peccandum. Hic determinat de adiutoriis que habuerunt ad resistendum.

¶ Et diuiditur pars ista in partes duas.

¶ Primo determinat de naturalibus adiutoriis.

¶ Secundo de gratuitis dis. 26 ibi. Hec est gratia operans.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit que fuerunt illa adiutoria.

¶ Secundo quia ibifecerat mentionem de liberi arbitrii reuertitur ad tractandum specialiter de illo. dis. 25 ibi. Iam vero ad propositum redeamus. Prima in duas.

¶ Primo ostendit quod primi parentes habebant sufficiens adiutorium ad standum.

¶ Secundo ostendit quod fuerit illud adiutorium. ibi. Hec considerandum est. Prima in tres.

¶ Primo ostendit quod primis parentibus data erat potestas a sua formatione qua stare poterant et non proficere.

¶ Secundo inquirit quomodo erat bona potestas si per. illam non poterat proficere. ibi. Sed quomodo.

¶ Tertio opponit contra illud quod dixerat quod per illam potestatem proficere non poterat: et oppositionem suam soluit. ibi. Ad hoc autem

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. (hic considerandum. In qua ostendit quod fuerit illud adiutorium. Et diuiditur in partes tres.

¶ Quia primo ostendit quandam potentiarum anime diuersitatem.

¶ Secundo ostendit secundum illas partes peccandi progressum et ordinem ibi. Iliud quoque.

¶ Tertio sobiungit huius assignationis rationem. ibi. Hec de anime partibus.

¶ Prima in tres.

¶ Primo ostedit quod illud adiutorium fuit liberum arbitrium. ibi. Liberum arbitrium.

¶ Secundo ostendit quid est liberum arbitrii ibi. Liberum arbitrii vero.

¶ Tertio determinat de sensualitate et ratione ibi. Est enim sensualitas. Et ista in duas.

¶ Prima determinat de sensua: itate.

¶ Secundo de ratione ibi. Ratio vero.

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. Illud quoque. In qua secundum partes anime ostendit peccandi progressum et ordinem. Et diuiditur in tres.

¶ Primo ostendit ordinem temptationis ducentis ad peccatum.

¶ Secundo peccati progressum et complementum. ibi. Nunc superest.

¶ Tertio subiungit recapitulationem et confirmationem premissorum ibi. Itaque. CIrca hanc dist. queruntur quatuor principaliter.

¶ Primo de naturali adiutorio quod habuit homo ante pectum quod adiutorium maxime erat liberum arbitrii

¶ Secundo de quadam distinctione potentiarum anime: vt clarius appareat anime regnum.

¶ Tertio de nostro intellectu: per comparationem ad suum actum.

¶ Quarto de sensualitate et inferiori portione rationis et superiori per comparationem ad peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum