Text List

Praeambulum

Praeambulum

IAm vero ad propositum redeamus etc. Superius ostendit magister que fuerunt illa naturalia adiutoria que primi parentes ad resistendum temptationi habuerunt.

¶ In hac parte quia ante fecerat mentionem de libero arbitrio reuertitur ad tractandum specialiter de illo. Et diuiditur pars ista in tres. In prima determinat de libero arbitrio quantum ad eius quiditatem.

¶ In secunda distinguit libertatem. ibi. Est namque libertas.

¶ In tertia ostendit libertatis causalitatem ibi. Libertas ergo. Prima in tres.

¶ Primo ostendit quid est liberum arbitrium.

¶ Secundo quorum sit obiectorum. ibi. hoc autem sciendum.

¶ Tertio quorum subiectorum ibi. Et quidem.

¶ Et ista in tres.

¶ Primo ostendit quomodo liberum arbitrium est in deo.

¶ Secundo quomodo in beatis siue angelis siue hominibus. ibi. (Angeli vero.

¶ Tertio quomodo in homine secundum diuersitatem temporum. ibi. Ex predictis

¶ Et ista in duas.

¶ Primo ostendit diuersitatem libertatis in homine secundum diuersitatem temporum et statuum.

¶ Secundo concludit quomodo per peccatum lesum fuerit liberum arbitrium ibi. Unde manifestum est.

¶ Tunc se quitur illa pars in qua distinguit libertatem arbitrii que ibi incipit. Est namque libertas.

¶ Et diuiditur in duas.

¶ Primo proponit distinctionem libertatis.

¶ Secundo exequitur immediate post. ibi. Anecessitate.

¶ Et ista in tres.

¶ Primo determinat de libertate que est a necessitate vel coactione.

¶ Secundo de illa que est a culpa. ibi. Est et alia libertas.

¶ Tertio de illa que est a miseria. ibi. Est iterum libertas a miseria.

¶ Secunda istarum diuiditur in duas.

¶ Primo determinat de libertate a culpa narrando.

¶ Secundo questiones incidentes mouendo ibi. Hic queri potest.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de libertate a culpa que est libertas.

¶ Secundo de libertate ad culpam que est libertas non vera. ibi. Est alia libertas non vera.

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. hic queri potest. Inqua mouet questiones incidentes. Et diuiditur in tres.

¶ Primo mouet vnam questionem de libertate ad peccatum: et assignat duplicem responsionem.

¶ Secundo mouet aliam de libertate a peccato: et similiter assignat responsionem duplicem. ibi. Similiter etiam queri solet I

¶ Tertio magister vtriusque questionis ponit propriam opinionem. ibi. Uerum nobis.

¶ Ilia pars in qua determinat de libertate a miseria: que ibi incipit Est interum libertas a miseria. Diuiditur in duas.

¶ Primo determinat principale propositum.

¶ Secundo repetit incidenter de lesione liberi arbitrii per peccatum ibi. Ex praedictis. I CIrca hanc distin. queruntur quinque

¶ Primo queritur de libero arbitrio per comparationem ad subiectum.

¶ Secundo per comparationem ad existendi modum.

¶ Tertio per comparationem ad obiectum et actum.

¶ Quarto per comparationem ad agens alterum.

¶ Quintoper comparationem ad corporis impedimentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum