Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram vbi non interuenit causa nos ad malum impellens non meremur si ab eo declinamus: quod est intelligendum de merito accidentali attenditur penes difficultatem operis non de essentiali quod attenditur in actuper comparationem ad suam radicem que est gratia gratum faciens arbitrium quantum ad rationem: quia vno modo accipiendo arbitrium ratio est de essentia liberi arbitrii alio modo accipiendo argumentum: rationon est de essentia liberi arbitrii sed actus eius pparatiuus ad actum illius: et illi duo modi accipiendi argumentum declarati sunt in quaestionibus secundum superiorem supernis conspiciendis vel consulendis intendit: quod dicit conspiciendis refertur ad contemplationem qua contemplatur ratio eterna secundum se: et absolute. Quod dicit consulendis refertur ad actum quo regit se ipsam circa inferiora rationibus sumptis ex consideratione superiorum scilicet ex consideratione praecepti dei: et spei remunerationis eterne: sicut vna caro est duorum in masculo et in femina. Sic intellectum nostrum id est portionem superiorem et actionem id est portionem. inferiorem: siue rationem scilicet superiorem et appetitum rationalem id est portionem inferiorem etc. idem rationi scientie hoc est dictu rationi in qua est scientia: quedam sunt que si tantum semel fiant vel factenda disponantur damnant: quaedam vero non nisi sepius fiant vel facienda decernantur: vt de ocioso verbo: et huiusmodi: hic indiget magister pio expositore: quia quantuncumque multiplicentur venialia numquam damnatur homo propter illa nisi assit aliquod peccatum mortale. Sed quia frequentatio venialium aliquando tantum inficit hominem praua consuetudine quod incidit in contemptum: in haec quod in corde suo deliberatiue firmat quod illud non dimitteret: etiam si sciret illud esse directe contra dei praeceptum: ideo forte dixit magister quod frequentatio venialium damnat scilicet quandoque per occasionem vel dispositiue non est autem silentio. Hic nota quod cum hoc dicit magister inferiorem portionem rationis: nomine sensualitatis intelligi: sensualitas non accipitur proprie: sed improprie pro rationem scilicet inquantum sensibilia considerat.

PrevBack to TopNext