Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram liberum de voluntate iudicium: hoc prepositio de ibi tenetur originaliter. est enim sensus quod libertas iudicii est a voluntate: quia iudicium liberum diffinitionis vel imperii a voluntate elicitur: et iudicium liberum intellectus a voluntate imperatur. Sed aliter accipit liberum arbitrium in creatorem ibi vult dicere quod deus habet liberum arbitrium: non quia possit deflecti a bono in malum: sed quia libere non de necessitate facit quod vult. cetera cum sint liberi arbitrii in vtram quo partem flecti possunt: quod est intelligendum. Si suis naturalibus relinquantur: quia liberum arbitrium in bono confirmatum ad malum deflecti non potest: non potest non peccare ante reparationem mortaliter. hoc exponitur in quadam questione dis. 28 vt possit peccare propter libertatem et infirmitatem: et possit non peccare admortem: propter libertatem et gratiam adiuuantem. Unde motus nostri liberi arbitrii in isto statu similis est motui membri tremuli: quod sursum mouetur ex vi anime: et inferius ex defectibilitate: quia nostrum liberum arbitrium per gratiam tendit ad superiora: et per suam infirmitatem inclinatur ad inferiora: per illud peccatum naturalia bona in homine corrupta sunt: hoc exponetur inferius: cum queretur de peccato originali. Sepe tamen huiusmodi sit distinctio: cum gratie vocabulum ad speciem non ad genus refertur id est cum gratia sumitur specialiter non generaliter: tunc potest diuidi contra naturalia: peccato amissum est liberum arbitrium quod est intelligendum respectu libertatis que est a culpa et a miseria. Uerum nobis magis placet vt ipsa libertas arbitrii sit: et illa qua quis liber est ad malum

¶ Contra Anselmus de libertate arbitrii prope principium: potestas peccandi non est libertas: nec pars libertatis.

¶ Respondeo quod hoc libertas intelligi potest de libertate que est a seruitute culpe et miserie.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram