Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXVII HEc est gratia operans etc. Superius determinauit magister de naturaliibus adiutoriis que habuerunt primi parentes ad resistendum malo: hoc de adiutoriis gratuitis ad resistendum malo et proficiendum in bono. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de effectu gratie in libero arbitrio.

¶ Secundo de influentia sine gratia dis. 28 ibi. Id vero inconcusse.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de gratia.

¶ Secundo de virtute dis. 27. ibi. Hic videndum est quid sit virtus. Prima in duas.

¶ Primo determinat veritatem

¶ Secundo mouet et soluit dubitationes incidentes. ibi. Non est tamen ignorandum.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quomodo gratia preuenit voluntatem.

¶ Secundo quomon voluntas aliqualiter praeuenit gratiam. ibi. Ipsa tamen.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quomon gratia praeuenit voluntatem.

¶ Secundo que sit illa gratia. ibi. Et si diligenter. Prima in tres.

¶ Primo diuidit gratiam in operantem et cooperantem: vt per hoc ostendat quomon gratia praeuenit voluntatem.

¶ Secundo ostendit que sit voluntas que preuenitur a gratia. ibi. Uoluntatem ipsam.

¶ Tertio ex hoc concludit quod voluntas sicut pedissequa aliquo modo concomitatur gratiam. ibi. Itaque bona voluntas.

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. Non est tamen ignorandum. In qua mouet et soluit dubitationes incidentes. Et diuiditur in tres.

¶ Primo mouet questionem de ordine voluntatis ad fidem.

¶ Secundo de ordine cogitationis ad eandem. ibi. Ceterum.

¶ Tertio inquirit vtrum eadem sit gratia praeueniens et cooperans. ibi. Hic considerandum.

¶ Et ista in duas: quia primo mouet dubitationem predictam.

¶ Secundo alias dubitationes incidem tes. ibi. Si vero queritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum