Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram voluntas est animi motus: quam enim voluntas possit accipi pro potentia et pro volito et pro actu volendi: hoc pro actu volendi accipitur: premittendum est tria esse genera bonorum. Sciendum quod quamuis sint plura generabonorum quam tria: tamen hoc non loquitur nisi de tribus generibus: quia non diuidit bonum generaliter: sed bonum quod ordinatur ad bene viuendum: ad quod concurrunt membra corporis sicut bona minima: virtutes sicut bona magna: et potentie anime sicut bona media: virtutibus nemo male vtitur: quod est intelligendum secundum quod virtus comparatur ad potentiam: vt ipsam dirigens: quia per virtutem nunquam mouetur potentia ad malum vsum: tamen inquantum comparatur voluntati vt obiectum voluntas potest male vti virtute ipsam diligendo principaliter propter aliquod commodum temporale: vel superbiendo pro illa: bonus vsus eius id est liberi arbitrii iam virtus est: quamuis enim proprie virtus sit habitus: tamen aliquando accipitur pro vsu virtutis: et sicin proposito sumitur.
On this page