Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dis. XXVII HIc videndum est quid sit virtus. Superius determinauit magister de gratia. In hac parte determi nat de virtute inquirendo de ipsa: et de merito eius. Et diuiditur pars ista in partes tres.

¶ Primo ponit dubitationis materiam.

¶ Secundo quorundam opinionem veram. ibi.

¶ Propterea quidam.

¶ Tertio aliorum opinionem falsam ibi. Alii vero. Prima in tres.

¶ Primo ostendit quod virtus gratuita est a solo deo.

¶ Secundo haec ostendit specialiter de fidei dono. ibi. Nam de gratia.

¶ Tertio concludit quod virtus non sit vsus liberi arbitrii: nec a libero arbitrio. ibi. Si igitur gratia.

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit.

¶ Propterea quidam. In qua de materia dubitationis more ponit quorundam opinionem veram. Et diuiditur in tres.

¶ Primo ponit: vt dictum: est veram opinionem quorundam

¶ Secundo exponit quandam auctoritatem: que contraria videbatur secundum apparentiam. ibi. Cum ergo dicitur fides.

¶ Tertio subiungit praemissorum recapitulationem. ibi. Ex premissis.

¶ Prima in tres.

¶ Primo ponit eorum sententiam qui dicunt quod virtus est habitus et non vsus

¶ Secundo ponit eorum sententiam de gratia scilicet quod non est meritum: sed causa merendi. ibi. Cum ergo ex gratia.

¶ Tertio sententiam eorum de merito scilicet quod est donum dei: et tamen est vsus liberi arbitrii. ibi. Que ipsa.

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit Alii vero. In qua super materiam dubitationis mote ponit quorunda opinionem falsam. Et diuiditur in duas.

¶ Primo ponit illorum opinionem: et opinionis per quasdam auctoritates confirmationem.

¶ Secundo ponit illarum auctoritatum determinationem. ibi Alii respondentes I

CIrca hanc dis.queritur de duobus principaliter.

¶ Primo de virtute.

¶ Secundo de merito.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum