Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram: virtus est vt ait Aug. Nota quod diffinitio virtutis hic posita non se extendit nisi ad virtutem infusam formatam per gratiam. Quam describit per causam formalem cum dicit quod est bona qualitas: et per causam materialem in qua est: quia non habet causam materialem ex qua sit: cum dicitur mentis: et per causam finalem que est operatio boni et declinatio mali cum dicitur: qua recte viuitur: et qua nullus male vtitur: et per causam efficientem: cum dicitur: quam deus solus in homine operatur. Iustificati sumus non per liberam voluntatem: quia quamuis cooperetur in disponendo nos ad iustisicationis susceptionem: solus tamen deus nobis infundit formam iustisicantem id est gratiam: gratia gratis data intelligitur ex qua incipiunt bona merita: non accipitur hic gratia gratis data: secundum quod distinguitur contra gratiam gratum facientem. Sed secundum quod accipitur pro gratia gratum faciente que maxime gratis datur: que ipsa id est voluntas bona: charitas est spiritus sanctus: hoc dicit magister secundum suam opinionem: que non tenetur: quia loquitur de charitate qua deum diligimus: alii dicunt virtutes esse bonos vsus naturalium potentiarum: et hii male dicunt: quia secundum hoc in dormientibus non essent virtutes.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram