Distinctio XXVIII
ID vero inconcusse. Superius
determinauit magister de effectu gratiae
in libero arbitrio. Hic determinat de
insufficientia liberi arbitrii sine gratia. Et diuiditur pars ista
in duas partes.
¶ Primo determinat de insufficientia liberi
arbitrii sine gratia in omnibus generaliter
¶ Secundo in primis parentibus
specialiter dis. 29. ibi. Post hoc considerandum. Prima in tres.
¶ Primo refert pelagianorum errorem
¶ Secundo ponit eorum
obitiones: et earum solutiones. ibi. Quod vero.
¶ Tertio veritatis
et confirmationem. ibi. Id ergo. Media istarum diuiditur in tres.
¶ Primo ponit cobeiones eorum quibus conantur ostendere quod
homosine gratia possit mandata dei implere.
¶ Secundo ponit illas
quibus conantur ostendere quod homo possit per se a peccato resurgere. ibi.
Alibi etiam.
¶ Tertio ponit illas quibus conatur ostendere quod
homo possit per se deum credere. ibi. Illud etiam diligenter. CIrca hanc dis. querendum est principaliter de duobus.
¶ Primo de insufficientia liberi arbitrii
quantum ad operationem boni.