Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram illam gratiam dei sine qua nihil boni facere possumus non esse dicunt nihil in libero arbitrio: idest nihil aliud dicunt eam esse quam ipsum liberum arbitrium: et hoc est erroneum et hereticum: nihil tam in potestate est quam ipsa voluntas.

¶ Contra facilius potest homo se in corpore humiliare quam in corde.

¶ Respondeo quod quamuis voluntas facilius imperet et moueat membra quam sensitiuum appetitum: tamen non facilius mouet ea quam se ipsam electiue. Unde si humiliat se in motum exteriori et non interiori: hoc non est: quia difficilius sit sibi humiliare se interius quam exterius nisi ratione sensitiui appetitus: dicamus nos semper indigere dei auxilio: non tantum ad hoc quod det nobis gratiam gratum facientem: Sed etiam vt iam gratia gratum facientem informatos moueat ad recte agendum: non tantum modo motione generali sed speciali. Quamuis enim deus infundendo gratiam gratum facientem animam sanet: et eleuet ad operandum opera meritoria vite eterne: que excedunt facultatem nature: tamen quia remanet corruptio et infectio in viribus inferioribus et in intellectu quedam obscuritas ignorantie: adhuc indiget anima ad recte agendum et vsque in finem perseuerandum: moueri a deo: non tantum illa motione generali: sine qua nulla creatura posset aliquid agere: sed etiam quadam motione speciali: non tamen indiget: vt aliquod aliud habituale donum vltra gratiam et habitus qui cum ea infunduntur conferatur sibi ad recte agendum.

PrevBack to TopNext