Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XXIX. Post hec considerandum est etc. Superius determinauit Magister de insufficientia liberi arbitrii sine gratia in omnibus generaliter.

¶ Hic determinat de illa insufficientia in primis parentibus specialiter.

¶ Et diuiditur pars ista in duas.

¶ Primo determinat de gratia quam primi parentes in statu innocentie habuerunt

¶ Secundo de pena peccati per quod illam gratiam amiserunt ibi. In illius quoque peccati penam.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit magister qua gratia indiguerunt

¶ Secundo quam gratiam habuerunt. ibi.

¶ Preterea quaeri solet

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit Inillius quoque. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit quomodo de paradiso eiecti fuerunt.

¶ Secundo quaerit vtrum ante expulsionem de ligno vite comederunt. ibi. Potest autem queri. Prima in duas.

¶ Primo ostendit qualiter de paradiso eiecti sunt.

¶ Secundo determinat de custodia posita ante paradisum. ibi. Ne vero posset

CIrca hanc dist. querendum est de tribus principaliter.

¶ Primo de gratia quam habuerunt primi parentes in statu innocentie

¶ Secundo de magnitudine illius gratie.

¶ Tertio de pena quam consecuti sunt propter demeritum sue culpe.

PrevBack to TopNext