Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram non habebat quo pedem mouem posset. Hoc intelligendum est de pede affectionis ad bonum meritorium: affectiones enim anime per quandam similitudinem pedes eius dicunt: quia amore suo anima fertur quocumque fertur: collocauit deus ante paradisum cherubin.

¶ Contra paradisus terrestris loc est inaccessibilis propter maria et deserta interiacentia: ergo non oportuit aliquam custodiam adhiberi.

¶ Respondeo illa custodia magis est ibi adhibita ad nostram instructionem et aliquam significationem quam ponit magister in littera quam ad humani accessus prohibitionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram