Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXX In superioribus et Superius determinauit Magister de illius peccati commissione quo perssona corrupit naturam. Hic determinat de illius corruptionis ad posteros transfusione: qua natura corrupit personam. Et hoc est agere de peccato originali.

¶ Et diuiditur pars ista in partes duas.

¶ Primo determinat de peccato originali.

¶ Secundo quia ex concupiscentia que naturaliter est originale peccatum: oriuntur peccata actualia determinat de peccato actuali dist. 34. ibi. Post predicta. Prima in quatuor.

¶ Primo determinat de peccati originalis quiditate.

¶ Secundo de eius transfusione dist. sequenti. ibi. Nunc superest.

¶ Tertio de eius remissione dist. 32 ibi. Quoniam supra dictum est.

¶ Quarto de eius multiplicatione et augmento dist. 33. ibi.

¶ Predictis adiiciendum.

¶ Prima in duas.

¶ Primo de entitate et quiditate originalis peccati refert opinionem alienam.

¶ Secundo de hoc determinat secundum opinionem propriam ibi. Sed quod originale peccatum.

¶ Prima in duas.

¶ Primo refert opinionem erroneam pelagianorum et eam improbat.

¶ Secundo refert opinionem falsam quorundam catholicorum: et eam etiam improbat. ibi. De hoc enim. Illa pars que ibi iacipit Sed quod originale.

¶ In qua determinat de peccato originali secundum opinionem propriam: et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit quod peccatum originale est culpa.

¶ Secundo quod est concupiscentia. ibi. Nunc superest. Et ista secunda diuiditur in tres.

¶ Primo de quiditate originalis peccati suam ponit opinionem.

¶ Secundo sue opinionis explanationem et confirmationem. ibi. Nomine autem concupiscentie.

¶ Tertio mouet incidentem dubitationem. ibi. Ad hoc autem Et ista in tres.

¶ Primo mouet illam dubitationem.

¶ Secundo subiungit du¬ bitationis solutionem. ibi. Quibus responderi.

¶ Tertio confirmationem solutionis. ibi.

¶ Quod vero. Circa hanc dist. querendum est de tribus principaliter.

¶ Primo de peccati originalis entitate.

¶ Secundo de eius quiditate.

¶ Tertio de nature humane veritate.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum