Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Concupiscentia est lex membrorum: vel carnis que est morbidus quidam affectus vel langor qui commouet illicitum desiderium id est carnalem concupiscentiam per morbidum affectum intelligas concupiscentiam in habitu: accipiendo habitum: vt superius dictum est: per illicitum desiderium intelligas concupiscentiam in actu: peccati causa ex carne est no ex anima: hoc intelligitur de carne ex infecto semine generata: que feditas maior esse in carne videtur concupiscentialiter traducta: quam in ea vnde traducitur: bene dixit: videtur: quia non est ita: non enim quecumque feditas carnis: sed illa solaque contrahitur a primis parentibus que in omnibus equa lis est: causa est originalis peccati. De concupiscentia etiam a proximis parentibus causata: non semper oportet quod maior sit in filio quam in patre: peccatum in paruulos non transt mittit propagatio: sed libido. Hoc in questionibus expositum est: vtrumque vocatur eonceptus scilicet et cum caro propagatur: formamque corporis humani recipit: et cum anima infunditur. ibi vocat formam corporis humani: distinguendo eam ab anima intellectiua quadam corporis formam incompletam per virtutem informatiuam de potentia materie eductam: quia corporis humani completiua forma non distinguitur ab anima: sed est ipsa anima. Sciendum etiam quod conceptus secundo modo dictus scilicet cum anima corpori in funditur in qua infusione est conceptio complete nature hominis: illa est conceptio pro qua multi sollenizant ad honorem virginis gloriose: non habendo tamen aspectum ad ipsum instans infusionis: quia tunc contraxit originale peccatum. Sed admomentum sanctificationis quod cito traditur fuisse post anime eius infusionem.
On this page