Text List

Praeambulum

Praeambulum

Dis. XXXII QUoniam supra dictum est. Superius determinauit magister de peccati originalis quidicate: et de eius transfusione. Hic determinat de eius remissione. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo de remissione originalis peccati per baptismum determinat principaliter.

¶ Secundo mouet quasdam questiones incidentaliter. ibi.

¶ Preterea queri solet.

¶ Primo in duas

¶ Primo determinat de culpe originalis que est in anima remissione.

¶ Secundo de feditatis que est in carnepurgatione. ibi. Solet autem.

¶ Prima in tres.

¶ Primo de remissione originalis culpe mouet questionem

¶ Secundo ponit responsionem. ibi. Sic licet

¶ Tertio respotosionis explanationem et confirmationem. ibi. Duplici ergo. Illa pars autem que ibi incipit. Solet autem. Diuiditur in duas.

¶ Primo de purgatione feditatis que est in carne mouet questionem: et respondet secundum opinionem vnam

¶ Secundo secundum aliam. ibi. Alii vero. Illa pars que ibi incipit.

¶ Preterea queri solet. Diuiditur in partes. vi. secundum sex questiones quas mouet

¶ Prima est de comcupiscentie causalitate.

¶ Secunda de originalis peccati imputatione. ibi. Solet etiam.

¶ Tertia de peccati originalis necessitate. ibi Illud etiam.

¶ Quarta de anime corpori infecto infusione. ibi. Si vero.

¶ Quinta de anime in infusione sua immutatione. ibi. Hic a quibusdam.

¶ Sexta de animarum naturali inequalitatem. ibi. Illud quoque.

CIrca hanc dis. queruntur quatuor.

¶ Primo quaeritur de culpe originalis per baptismum remissione

¶ Secundo de concupiscentie causatione.

¶ Tertio de culpe originalis imputatione.

¶ Quarto de animarum naturali inequalitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum