Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XXXIII PRedictis adiiciendum est. Superius determinauit magister de peccati originalis quiditate et eius transfusione et remissione. Hic determinat de eius augmento et multiplicatione in posteris.

¶ Uel potest dici quod hic inquirit vtrum ad posteros transeant proximorum parentum peccata: et vtrum originale sit vnum vel multa. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo inquirit vtrum peccata proximorum parentum transeant ad posteros: quo ad culpam.

¶ Secundo inquirit vtrum transeant quo ad penam. ibi. Et licet.

¶ Prima in duas.

¶ Primo prosequitur et mouet questionem de eo quod intendit principaliter.

¶ Secundo mouet duas questiones incidentaliter ibi. Hhic solet queri. Prima in quatuor.

¶ Primo mouet questionem et arguit ad partem affirmatiuam: per quandam Augustini auctoritatem.

¶ Secundo ponit circa hoc quorumdam falsam opinionem. ibi. Et quod non illud.

¶ Tertioponit illud false opinionis apparentem confirmationem ibi.

¶ Quod vero.

¶ Quarto ponit eius reprobationem ibi. Alioquin. Illa pars que ibi incipit. hic queri solet. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo mouet questionem de peccati primorum parentum grauitate.

¶ Secundo mouet questionem de illius peccati remissione. ibi Si vero queritur. Illa pars que ibi incipit. Et licet. Diuiditur in partes quatuor.

¶ Primo de transitum peccatorum proximorum parentum ad posteros: quantum ad penam mouet apparentem contrarietatem per auctoritatem sacre scripture.

¶ Secundo ostendit illarum auctoritatum concordiam et intentionem secundum sensum litteralem. ibi. Sed vt ait hieronymus.

¶ Tertio cuiusdam verbi positi in auctoritate ponit expositionem ibi. Uerumtamen.

¶ Quartoexponit intellectum predictarum auctoritatum secundum sensum mysticum vel spiritualem ibi. Quod etiam mystice intelligendum esse. CIrca hanc distinctionem queruntur tria.

¶ Primo de peccatorum proximorum parentum ad posteros tramsmissione.

¶ Secundo de peccati originalis quantitate.

¶ Tertio de paruulorum punitione

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum