Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram: Manet in corpore carnis huius carnalis concupiscentia scilicet causaliter: concupiscentia quotidie minuitur in proficiscentibus: quia tamen remanet radix nunquam de lege communi in ista corruptibili vita totaliter destruitur: sed iterum pululat: sicut herba corrosa: cuius radix in terra remanet. Alia peccata non pretereunt actu et remanent reatu: non propter hoc est intelligendum quin transeum te actu remaneat aliqua priuatio ex actu causata que aliqumo modo dici potest peccatum: vt inferius ostendetur: quamuis fetidior et immundior sit caro prolis: et ideo magis corrupta: quam caro parentis: non ex hoc intelligendum: tamquam ita sit de necessitate: sed quia interdum ex immunda vita parentum pronior ad malum redditur natura filiorum: vtrum concupiscentia que post baptismum remanet: et tantum est penalitas.
¶ Hic queritur vtrum sit pena inflicta. Et videtur quod non: quia a paruulo contracta per adam fuit acta: pena aute acta et contracta non est inflicta.
¶ Contra Aug. 13. de ciui. cap. 15. dicit mortem non esse ex lege nature: sed merito inflictam esse peccanti: sed quia ipsa mortalitas ex carnis vitiositate procedit vel ab eadem causa sunt: ergo vitiositas quam concupiscentiam dicimus pena est merito inflicta peccanti.
¶ Respondeo quod penam esse infliotandupliciter potest intelligi: aut effecttue aut permissiue. Primo modo concupiscentia inquantum inordinata: non est a deo inflicta: quia nulla inordinatio a deo est: nec a paruulo: quia ab illo contracta est: nec ab adam: quia per peccatum actuale ipsius acta est: nec a diabolo: quia et si suadere possit: et temptare: nullam tamen inordinationem in anima efficere potest. Secundo modo a deo inflicta est: propter peccatum enim primorum parentum deus iuste permittit paruulos per propagationem descendentes ab eis in tali deordinatione nasci: non restituendo ipsos ad originalem iustitiam. Est ergo predicta concupiscentia acta: contracta: inflicta: secundum respectus diuersos: non ideo immutabilis deus humane conditionis primariam legem mutare debuit.
¶ Hic queritur vtrum decuit deum animam infundere carni infecte. Et videtur quod non: quia non est vere innocens qui potest alii precauere a culpa nec precauet. Sed deus non infundendo animam carni infecte posset sibi precauere a culpa.
¶ Respondeo quod decet deum animam corpori infundere non obstante quod sit infectum: et propter bonum vniuersi: et propter bonum persone: nisi enim deus animas corporibus talibus infunderet cessaret multiplicatio generis humani: quod est bonum magnum in vniuerso: personam etiam melius est sic esse quam non esse: vt in sequenti dist. declarabitur.
¶ Ad primum in oppositum dicendum quod maior argumenti intelligenda est de homine non de deo: deus enim iuste permittit mala fieri: eo quod sicut vniuersalis rector de malis maiora bona elicit pro vniuerso.
¶ Ad secundum dicendum quod illa propositio vera est: quamdo habetur vas mundum in quo potest res pretiosa reponi: omnia autem corpora propagata immunda sunt: que deus sine vitio fecit.
¶ Contra fieri terminantur ad esse: ergo si anima adeo fuit facta sine vitio: aliquando sine vitio fuit.
¶ Respondeo quod pro tanto deus dicitur sine vitio eam fecisse: quia illud vitium quod in instanti sue infusionis habet a deo non accepit: sed contraxit a carne: et ex hoc non sequitur quod in illo instanti sine vitio fuerit. Tamen ante baptismum a corpore descendentes parem penam: et post baptismum statim equalem coronam fortiumtur.
¶ Contra: inequales potentie cum equalibus adiutoriis inequaliter operantur. Fortior ergo intellectus cum equali habitu glorie illi habitui: quem habet intellectus debilior: clarius deum videt quam alius intellectus naturaliter debilior.
¶ Respondeo quod verbum Magistri intelligendum est de corona: quantum ad habitum non quantum ad actum. Argumentum autem concludit inequalitatem quantum ad actum. Quod autem dicit Magister de equalitate pene expositione non indiget: quia pena illa est carentia visionis dei: que carentia n paruulis ante baptismum descendentibus: non recipit magis et minus.
On this page