Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Et sacrilegium: quia deo non credidit Nota hic quod hec genera peccatorum non accipiuntur hoc proprie: sed similitudinarie. Non enim fuit ibi furtum: aut sacrilegium: aut homicidium proprie Sed aliquid his simile quantum ad aliquas illius peccati circumstantias. Mitissima sane pena erit eorum.

¶ Contra Glo. super illud Deutero 32 Abscondam faciem mea ab eis: dicit quod nihil grauius quam visione dei priuari.

¶ Respondeo quod hec grauitas intelligenda est quantum ad penam damni non sensus nisi quo ad illos qui eam per peccata actualia perdiderunt in loco scilicet paradisi. In habitum scilicet immortalitatis et sine pronitate. Dicimus eos per penitentiam veniam consecutos. Sed nunquid sicut per penitentiam potuerunt reparare personam: potuerunt etiam reparare naturam. Uidetur quod sic. quia si peccando potuit totam inficere: quia omnes propagandi ab ipso seminaliter erant in ipso peccante. Uidetur etiam quod per penitentiam omnes reparare potuit qui adhuc seminaliter erant in ipso penitente: cum pronior sit deus ad miserendum quam ad condemnandum.

¶ Respondeo quod Adam penitendo non potuit naturam humanam reparare: per penitentiam enim reddit deus homini gratiam gratum facientem: que ordinatur ad perfectionem proprie persone ipsius penitentis: non gratiam gratis datam que erat ad perfectionem totius nature: qualis est iustitia originalis. Penitentia enim actus est persone: non nature: nisi inquantum natura est in persona. Potopatheis vocant id est primas passiones a protos quod est primum et pathos quod est passio.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram