Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XXXIIII Post predicta etc. Superius determinauit Magister de peccato originali. In hac parte determinat de peccato actuali. Et diuiditur pars ista in prohemium et executionem: que ibi incipit. Causa et origo.

¶ Et hec secunda diuiditur in septem partes.

¶ Primo determinat de origine peccati.

¶ Secundo de eius subiecto. ibi. Ostensa origine.

¶ Tertio de quiditate peccati distin. sequenti: que ibi incipit. Post hec videndum.

¶ Quarto de his que concurrunt ad peccatum: que sunt voluntas et intentio et finis distin. 38 quaeibi incipit. Post predicta de voluntate.

¶ Quinto de modis peccandi circa medium. 4amo dist. ibi. Modi autem peccatorum.

¶ Sexto de contrariis peccatorum. eadem distin. ibi. Uariam quoque.

¶ Septimo de potentia peccandi. vltima distin. que ibi incipit. Post predicta.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit que fuit prima causa primi mali.

¶ Secundo ostendit illud primum malum causam esse sequentium malorum. ibi.

¶ Mala autem voluntas. Illa pars que ibi incipit. Ostensa origine. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit quid est subiectum mali.

¶ Secundo contra aliquid suppositum in sua determinatione ponit obiectionem et soluit ibi. Ad hoc autem.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quod subiectum mali est bonum.

¶ Secundo ex hoc concludit vnum correlarium ibi. Ideo in his contrariis.

CIrca hanc distinctionem queritur principaliter de duobus

¶ Primo queritur de mali entitate

¶ Secundo de eius principiatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum