Text List

Praeambulum

Praeambulum

Um venit igitur pleritu do temporis etc. Superius libro primo determinauit magister de deo: quantum ad rationem naturalis sue perfectionis. Et in secundo libro determinauit de ipso: inquantum est perfectio relucet in operibus creationis.

¶ In hoc tertio determinat de deo inquantum eius perfectio relucet in operibus restaurationis. Ad quam restaurationem concurrunt quatuor in praedicto themate significata: duo ex parte restaurantis scilicet verbi dei incarnatio: in qua fuit restauratiohumani generis inchoata: et eius secundum naturam humanam passioin qua fuit restauratio humani generis confirmata: de quibus duobus determinatur in prima parte huius tertii. Et duo ex parte humani generis reparandi scilicet virtutum adeptio: et mandatorum obseruatio: de quibus determinatur in secunda parte huius tertii: que incipit. di. 23 ibi. Cum vero supro probatum sit I Prima in tres.

¶ Primo determinat magister de inchoatione restaurationis seu redemptionis que fuit in ipsa verbi dei incarnatione.

¶ Secundo de progressu qui suit in christi conuersatione et operatione et praedicatione di. 13 ibi.

¶ Preterea sciendum est.

¶ Tertio de redemptionis consumatione que facta est in christi passione vltra medium. 18 di. ibi. Ad qud ergo voluit pati: et mori.

¶ Prima in duas.

¶ Primo de terminat de incarnatione: prout consideratur in fieri.

¶ Secundo prout consideratur in facto esse di. 6. ibi. Ex praemissis. Prima in quinque.

¶ Primo determinat de persona naturam humanam assumente.

¶ Secundo de modo assumendi di. sequenti. ibi. Et quia in homine.

¶ Tertio de quantitate nature assumpte di. 3. ibi. Queritur etiam.

¶ Quarto de actore assumptionis di. 4. ibi. Cum vero.

¶ Quinto de terminis assumptionis di. 5. ibi.

¶ Preterea inquiri oportet.

¶ Prima in duas.

¶ Primo procedit veritatem narrando.

¶ Secundo quaestiones mouendo. ibi. Diligenter vero. Et ista induas.

¶ Primo mouet duas quaestiones de incarnatione dicta passiue.

¶ Secundo vnam quaestionem de incarnatione dicta actiue hoc est quod primo mouet quaestiones de incarnari.

¶ Secundo de incarnare. ibi. Sed forte aliquis.

¶ Prima in duas.

¶ Primo inquirit vtrum conueniens fuerit incarnari solum filium.

¶ Secundo vtrum possibile sit: vel fuerit incarnari patrem: vel spiritum secntum ibi. Si vero queritur. Irca hanc dis. querendum est principaliter de duobus.

¶ Primo de incarnatonis possibilitate

¶ Secundo de egnuitne

¶ Xnce inunm din cquine.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum