Text List

Prev

How to Cite

Next

Articulus 1

Articulus 1

¶ Primo vtrum fuit possibile aliquam diuinam personam incarnari.

¶ Secundo vtrum possibile fuerit vnam sine alia incarnari.

¶ 3o vtrum possibile sit: vel fuerit patrem: vel spiritum sanctum incarnari.

¶ 4o vtrum plures persone simul potuissent assumere vnam et eandem naturam.

¶ 5o vtrum persona incarnata cum assumpta natura posset adhuc assumere aliam.

Quaestio 1

Utrum fuit possibile aliquam divinam personam incarnari

Quaestio I PRimo ostendo quod non fuit possibile aliquam personam diuinam incarnari: quia quaelibet divina persona est purus actus: sed in actu puro non est possibilitas ad habendum aliquid quod non habet ergo non fuit possibile aliquam diuinam personam incarnari.

¶ Item inter divinam personam: et naturam huanam(cum persona divina sit infinita: et humana natura finita) nulla est proportio: sed inter vnibilia oportet esse aliquam proportionem. ergo cum incarnarisit carni vniri: non fuit possibile aliquam diuinam personam incarnari.

¶ Item divina persona et humana natura magis distant quam duo contraria: quia contraria sunt sub eodem genere. Unde philosophus 10 meta. dicit: quod contraria sunt in eodem genere plurimum differentia. Sed impossibile est vnum contrarium alii vniri. ergo et impossibile fuit divinam personam carnari vniri.

¶ Item persona divina cum sit summe simple: nec est ex aliis composita: nec componibilis alii: nec aliud componibile sibi: sed incarnari est carni componi: ergo impossibile fuit aliquam divinam personam incarnari.

¶ Item cum incarnare sit agere: incarnari est pati: sed purus actus nihil potest pati. ergo cum quaelibet divina persona sit purus actus: nulla potuit incarnari.

¶ Item divina persona non potest intelligi carni vnita: nisi aut quia sibi intima: aut quia ipsum substentans: sed neutra istarum vnionum est incarnatio: quia cuiuscumque creature est intima: et omnem creaturam substentans. Unde ad Heb. i. dicitur de deo. Quod est portans omnia verbo virtuti sue: ergo impossibile fuit incarnari aliquam personam divinam.

¶ Item impossibile est aliqua duorealiter vniri: quin fiat realis mutatio in aliquo illorum: sed impossibile fuit et est divinum suppositum mutari. natura est humana christi habet quicquid reale habet natura humana in supposito creato. ergo non est vnita divino supposito: diuinum ergo suppositum non est incarnatum: quia incarnari est carni vniri.

¶ Item substantiam creatam existere in seipsa non addit super ipsam nisi relationem eius ad suam causam efficientem: quia seipsa formaliter in se existit. Cum ergo ipsa manente non possit per quancumque potentiam ab ea separari sui relatio ad suam causam efficientem videtur quod salua sua integritate non possit non existere in seipsa: et ex consequenti: nec divine persone vniri: vt natura suppo.

Contra Anselmus in libro de incarnatione verbi bene vltra medium dicit: quod deus non sic assumpsit hominem: vt natura dei et hominis vna eademque sit. Sed vt persona dei et hominis vna eademque sit. ergo possibile fuit aliquam divinam personam naturam humanam assumere in vnitate persone. hoc autem e incarnari.

¶ Item ad ephe. 3. dicitur de deo quod potens est omnia facem superabundanter quam petimus. Sed scienti patres in carnationem filii dei petierunt: in quorum persona dicitur Isa. 64. Utinam dirumperes celos et descenderes. ergo per diuinam potentiam fuit possibile aliquam diuinam personam incarnari. Respondeo quod possibile fuit aliquam diuinam personam incarnari. Persona enim filii dei incarnata est: sicut tenet sancta fides catholica: et testatur sacra scriptura dicens Io. 1. Quod verbum caro factum est per sensibiliorem partem nature humane dans intelligen naturam humanam: tunc enim personam filii dei incarnata fuit: quando natura humana sibi suit vnita: non eo modo quo eluta vniuntur in mixto: nec eo modo quo nutrimenta vniuntur nutrito: nec eo modo quo materia et forma vniuntur in composito: nec eo modo quo accidens vnitur subiecto: quia ad hoc quod modis predictis fiat vnio requiritur mutatio: vel possibilitas in quolibet extremo. persona autem filii dei purus actus e. Unde nec mutari potest nullo modo: sed dico quod natura humana sibi fuit vnita: tanquam natura supposito: non in esse per ea constituto: sic suppositum creatum constituitur in esse per suam naturam: sed supposito constituto in esse per aliam naturam. Persona enim filii dei non constituitur in esse per naturam humanam cuius est suppositum ex tempore: sed per diuinam cuius suppositum ab eterno. Talis autem vnionis nullum sufficiens exemplum reperiri potest in creatura. Si enim aliquid adducatur exemplum in creaturis diuinam in aliquo simile: in pluribus tamen est dissimile. tria tamen sunt que magis ad similitudinem aliquam appropinquare videntur: vnum est vnio accidentis et subiecti: inquantum ex illis non constituitur vnum per se: ex persona enim filii dei et humana natura non constituitur aliquid vnum. Aliud exemplum est vnio rami cum trunco per insertionem. Sicut enim in trunco in quo ramus vnus erat per naturam: sit ramus alius per insertionem: ita in persona filii dei: in quae naturaliter erat divina natura facta est per vnionem humana natura. Tertium exemplum est vnio suppositi creati et sue nature: sicut enim natura substentatur in suo supposito. sic humana natura substentatur in dei filio per modum excellentiorem inconparabiliter: et nobiliorem quam natura humana in supposito creato.

¶ Possibilitatem autem huius vnionis quidam declarare conantur dicendo quod anima christi fuit creata in tanta plenitudine huius gratiae quod nec ipsa: nec aliqua alia creatura posset recipere tantum habitum gratiae existens in supposito creato: et ideo propter praedictam plenitudinem habitus gratia non potest actualiter existere nisi in supposito creato.

¶ Sed contra hoc sic potest argui: quamuis enim in anima christi si esset: esset existens in supposito creato non posset esse tantus habitus gratiae: sicut modo est: tamen prius ordine nature fuit existens actu in diuino supposito quam actu fuerit in ea realiter praedicta habitus gratiae plenitudo: quia suum existere actualiter in verbo causa est vt in ea esse possit praedicta habitus gratiae plenitudo: vt est concedit praedicta opinio. ergo praedicta plenitudo habitus gratie in anima christi non fuit ratio vnionis eius cum diuino supposito.

¶ Preterea secundum praedictam opinionem sequeretur quod gratia anime christi fuisset necessaria dispositio ad hoc: vt potuisset vniri divino supposito quod communiter non tenetur.

¶ Ad videndum autem quomodo persona filii dei fieri potuerit nature humane suppositum. Sciendum quod nulla creata substantia in seipsa potest existere in praesurposita influentia causae prima: et quia influentia causae pi est voluntaria: ideo sicut potest adesse ad hoc: vt substantia maneat: et non operetur: ita potest ad esse ad hoc: vt existat: non tamen ad hoc vt existat in seipsa: et sic dico quod adest nature humane in christo. vnde numque innixa est in existendo sibiip. si: cui deus per suam omnipotentiam dedit existere est in suo filio: vt in supposito. Unde vt inferius declarabitur: non est nisi vnum suppositum in christo: et ad praedicta tradenda: et ex consequenti facilius prout possibile est in hacvita intelligenda aliquo modo disponimur: seu manum ducamur. Si recogitamus: et firmiter tenemus quod deus per verbum suum mundum creauit de nihilo: nec ad momentum aliquod creatum posset manere sine ipso: et spiritum incorruptibilem vnit corpori luteo: et sibi qui est summum bonum tanquam obiecto per ciaram visionem: et perfectam fruitionem.

Ad primum in oppositum cum dicitur quod in nullo actu puro est possibilitas ad habendum aliquid quod non habet etc. Dico quod verum est. Nec enim dei verbum habet naturam humanam: vt natura habetur a supposito per aliquam possibilitatem quae esset in verbo dei: sed per actualitatem ipsius persone et possibilitatem nature humane: nec fuit illa vnio: cum aliqua mutabilitate persone: sed ipsius humane nature

¶ Ad 2m dicendum: quod proportio dupliciter potest accipi. vno modo procerta commensuratione vnius rei ad aliam secundum quem modum dicimus vnam quantitatem: cuius aliqua pars aliquota aliquotiens replicata mensurat aliam quantitatem esse proportionalem illi quantitati: et sic non est proportio inter finitum: et infinitum: et nec etiam inter omnia sint ta. Sic enim non est proportionaliter diametrum et costam: nec angulum rectilineum: et angulum contingentie.

¶ Alio modo potest accipi proportio pro habitudine ordinis vnius rei ad aliam: et sic planum est quod creature ad deum est aliqua proportio: quia ad deum habet aliquam habitudinem: et specialiter creatura rationalis et intellectualis: quae facte sunt ad dei imaginem: et talis proportio sufficit ad hoc quod humanam naturam potuerit filii dei assumere in vnitatem persone: talis enim proportio non requirit quod tantum se extendat naturalis potentia patientis: quantum potentia ipsius agentis

¶ Ad 3m dicendum quod distantia non est ratio quare contraria vniri non possunt: sed repugnantia. Accidens enim et subiectum quorum essentie magis distant quam essentie duorum contrariorum: cum substantia et accidens non sint in aliquo genere vno vniuntur: ex quorum vnione: et si non constituatur vnum per seconstituitur tamen vnum per accidens.

¶ Ad 4m cum dicitur: quod incarnari est carni componi etc. dico quod falsum est. Non enim omnis vnio est vnitorum compotio: sed tantum quando ex vniti aliquod 3m constituitur. Ex divina autem persona et natura humana sibi vnita: nullum tertium constitutum est: et ideo illa vnio non est compositio: si proprie de compositione loquamur.

¶ Ad 5m dicendum: quod incarnare est agere actione: cui respondet passione quae assumebatur non persone nisi secundum modum significandi. vnde et in ipsua nam est realis relatio ad personam: cui est vnita: non autem econuerso sed relatio secundum rationem: et secundum dici.

¶ Ad 6m dicendum: quod deus substtat omnem creaturam per modum conseruantis: seu manutenentis: hoc est per influentiam suam: sed nullam creaturam substentat existendo eius suppositum: nisi tantummodo naturam humanam sibi vnitam.

¶ Ad 7m dicendum: quod humana natura christi vnita fuit diuino supposito: non per illius suppositi mutationem: sed per mutationem illius nature humane: non per mutationem quae facta fuit de non existente in actu: existens in actu in se ipsa: quia numquam fuit in se ipsa existens in actu: nec in tempore: nec in instanti: quia cum in eodem instanti fuerit facta: et verbo vnita: vt natura supposito in eodem instanti fuisset actu existens in se ipsa: et non actu existens in se ipsa: quia non compatiuntur se simul: vt sit vnita diuine persone vt natura supposito: et nihilominus actu existat in se ipsa: quia substantia vt existens in se ipsa rationem habet suppositi. Natura autem humana Iesu christi non est suppositum: quia in christo nullum est suppositum: nisi persona filii dei: vt inferius ostendetur. Dico ergo quod illa vnio fuit facta per mutationem illius nature humane: quae de non existente in actu facta fuit existens in actu in diuina persona: vt natura in supposito. concedo tamen quod si prius fuisset existens in actu in seipsa quam assumpta: nihilominus filius dei eam sibi potuisset vniuisse: vt naturam supposito per mutationem quae factafuisset de actum existente in seipsa: actum existens in filio dei: vt in supposito. Et si dicas cum esse super essentiam non addat nisi relationem eius ad suam causam efficientem: sed secundum philosophum. 5 phy. In ad aliquid non possit esse motus: nec mutatio: nisi mediante aliquo absoluto: quod per quamcumque potentiam: nullo modo potuisset illa natura mutari de vno esse ad aliud esse: nisi secundum aliquid absolutum mutata: dico quod seiculcintdum est: quia essentiam creatam existere in se: vel in alio non dependet ex illa essentia tantum: sed ex illa et voluntate diuina: et ideo quia voluntas diuina sine sui mutatione substantiam creatam: quam vult existere in se: posset velle existere in diuino supposito: ideo si natura humana Iesu christi antiquam esset assumpta fuisset actu existens in seipsa: nihilominus per diuinam voluntatem potuisset fieri actu existens in diuino supposito: sicut est modo: et si vis habere exemplum quomodo vna res mutetur de vno esse ad aliud esse non mutata secundum aliquid absolutum in promptu est exemplum in accidentibus in sacramento altaris: quia illa quantitas sine sui mutatione secundum aliquid absolutum de existente actu in subiecto: sic actum existens non in subiecto: cum substantia panis transsubstantiatur in corpus christi: et credo quod si substantia panis maneret: adhuc posset diuina voluntas facem: vt illa accidentia non immitterentur illi substantiae in essendo: sed fieret existentia non in subiecto sine eorum mutatione secundum aliquid absolutum.

¶ Ad 8m dicendum: quod quamuis substantia creata manente: non posset auferri per quamcumque pos m ab ea: omnis eius relatio ad causam efficientem: tamen fieri posset per diuinam potentiam: vt qui refertur vno modo: referretur alio modo. Unde ab ea posset separari aliqua sui relatio ad suam causam efficientem: et dari alia. Unde si substantiam creatam existentem in seipsa deus faceret existere in seipso: vt in supposito: eo modo quo existit humana natura Iesu christi: dico quod post assumptionem aliter referretur ad suam causam efficientem quam antem alia enim relatio importatur per esse in seipso a causa efficiente: quam sit illa que importatur per esse in alio a causa efficiente.

Quaestio 2

Utrum possibile fuerit unam diuinam personam incarnari sine alia.

Questio I SEcundo queritur vtrum possibile fuerit vnam diuinam personam incarnari sine alia. Et videtur quod non. In incarnatione personam communicauit suum naturaliter existere nature assumpte. illa enim natura existit per existentiam verbi: sed vnum existere est trium personarum: quia per vnam existunt essentiam. ergo vna sine alia incarnari non potest

¶ Item quaecumque sunt vnum non potest vnum incarnari sine alio: sed tres persone sunt vnum. Unde saluator in Io. 10. c. dicit. "Ego et pater vnum sumus": ergo vna persona sine alia incarnari non potuit.

¶ Item Aug. 1. libro de trinitate. c. 10. dicit: quod pater et filius et spiritus sanctus: sicut inseparabiles sunt: ita inseparabiliter operantur: ergo cum incarnatio sit operatio: non potest vni persone sine aliis conuenire.

Contra Aug. parum ante auctoritatem praeallegatam dic trinitatem non natam de virgine maria: sed tantummodo filium: sed illa persona sola est incarnata: quae est de vergine nata: ergo persona filii dei sola incarnata est.

¶ Item persone filii dei incarnatio: fuit eius missio. vnde Aug 2 libro de trinitate. c. 4. dicit. Cum ait apostolus: "Misit deus filium suum factum ex muliere": satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliem. Sed certum est quod vna persona mitti potest sine alia: ergo et persona filii dei sine alia persona potuit incarnari.

Respondeo quod fuit possibile vnam diuinam personam sine alia incarnari. persona enim filii dei incar nat a est: nec tamen pater: et spiritus sanctus incarnati sunt.

¶ Ad videndum autem quomodo hoc fuerit possibile. Sciendum quod de ratione cuiusset persone est essentia et proprietas relatiua persone constitutiua in essentia persone conueniunt: quia in tribus est numero vna: sed secundum personales proprietates distinguuntur. Unde si persona filii dei tali modo fuisset incarnata quod immediatius sibi fuisset natura humana vnita ratione essentie quam ratione personalis proprietati non potuisset incarnari: quin pater et spiritus sanctus simul fuissent incarnati: quia si plura inter se distincta in aliquo vno comueniunt: quod vni conuenit immediate ratione huius in quo conuenit cum aliis: aliis est conuenit: sed persona filii dei per talem modum non fuit incarnata: immo natura humana immediatius: et per prius vnita fuit persone filii dei ratione personalis proprietatis: quam ratione essentie et loquor hoc de proprietate non simpliciter: sed secundum rationem eo modo quo potest poni in diuinis: et quia persona filii dei per proprietatem personalem distiguitur a persona patris et spiritus scienti: ideo per illum malum quo est incarnata absque hoc quod incarnaretur persona patris et spiritus sancti potuit incarnari.

Ad primum in oppositum dicendum: quod existere absolute dictum vnum est in tribus personis: sic et vna essentia: sed existere personam patris: non est existere personam filii vel spiritus sancti.

¶ Dicunt ergo quidam quod existere personam filii immediate communi catum est humane nature: non ita intelligendo quod natura humana existat persona filii: sed in persona: existere autem absolute dictum nature huma ne communicatum est mediante personali filii proprietate. Uel potet dici quod quamuis vnum sit existere trium personarum: tamen primo secundum rationem intelligendi coicatum est nature humane christi: vt est esse filii: quam vt est esse substantiae: et ideo non oe quod illud existere sit communicatum nature humane christi sub ratione quae est existere patris et spiritus scientia.

¶ Ad 2m cum dicitur: quod quaecumque sunt vnum: non potest vnum sine alio incarnari etc. dico quod verum esset si vnum incarnaretur primo et immediate ratione eius in quo conuenit cum aliis: sed per illum modum persona filii incarnata non est: vt visum est in corpore quaestionis

¶ Ad 3m dico quod verum est: quod pater et filius et spiritus sanctus incarnauerunt: ipsum filium: et tamen solus filius incarnatus est. Exemplum rude posset poni: si tres homines vnum ornarent de seipsis: tunc enim posset dici quod tres ornarent: et tamen vnus solus ornatus esset.

Quaestio 3

Utrum possibile sit: videtur fuerit patrem vel spiritum sanctum incarnari

Quaestio III. Tertio queritur vtrum possibile sit: vel fuerit patrem vel spiritum sanctum incarnari. Et videtur quod non. Anselmus in libro de incarnatione verbi longe pomus medium diem quod quodlibet peruum inconueniens in deo est impossibile: sed esse filios plures in trinitate est inconueniens: cum ergo essent pluries filii in trinitate si pateret spiritus sanctus incarnaretur: impossibile est patrem vel spiritum sanctum incarnari.

¶ Item impossibile est opposita simul conuenire eidem: sed pater est innascibilis Siautem posset incarnari: nascibilis esset: ergo non potest: nec potuit incarnari.

¶ Item secundum philosophum. 3. phy. In perpetuis non differunt esse et posse: ergo cum persona sit perpetua illa quae non est incarnata numquam potuit incarnari.

Contra posse carnem assumere nobilitatis fuit in filio: sed equalis nobilitas est in tribus personis: ergo posse incarnari conuenit patri et spiritui sancto.

¶ Respondeo quod loquendo de potentia absoluta pater et spiritus sanctus potuerunt: et adhuc possent incarnari: quia vt in primo li. ostensum est: deus de potentia absoluta potest omne illud quod non includit contradictionem. Sed si pater et scilicet incarnarentur: ita quod cuilibet trium personarum esset vnita humana natura: hoc nullam includeret contradictionem. hoc est potest deus de potentia ordinata vocando potentiam ordinatam: non tantum qua potest omne id quod vult: et disposuit se facturum: sed est quod potest velle et disponere se facturum: quamuis enim deus non velit: nec disposuerit patrem incarnare: vel spiritus sanctus tamen hoc deus posset velle et disponere: sed numquam volet: neque disponet.

Ad primum in oppositum dicendum: quod quamuis plures filios eternos esse in trinitate impossibile sit simpliciter: et est plures filios ratione nature assumpte esse in trinitate inconueniens sit secundum ordinem quae nunc est: et ex consequenti impossibile per pos im ordinatam restringendo potentiam ordinatam respectum houo tantum quod vult et disposuit se facturum: non tamen inconueniens esset secundum ordinem: quemdeus instituere potest. Unde et possibile est de potentia ordinata ordine quemdeus instituere potest

¶ Ad 2m dicendum: quod patrem esse nascibilem inquantum est habens diuinam naturam non ab alio: et ipsum esse nascibilem ratione humane nature quam posset assumere ex tempore non sunt opposita.

¶ Ad 3m dicendum: quod illa propositio non sic est intelligenda quod deus faciat omne illud quod facere potest: nec quod posse cuisset creature ca¬ rentis termino a parte post sit suum esse: sed sic est intelligenda quod in rebus quae sunt ab eterno non differt realiter dicem hoc fuit ab eter. no: et hoc potuit esse ab eterno. Unde Con. 32. Possibile in rebus eternis quas non continet tempus est necessarium. Sed secundum veritatem nulle res sunt tales nisi ille quibus fruendum est quae sunt pater et filius et spiritus sanctus qui sunt tres persone quae sunt vnus deus.

Quaestio 4

Utrum plures personae potuissent simul assumere unam et eandem naturam

Quaestio IIII. QUarto quaeritur vtrum plures persone potuissent simul assumere vnam et eandem naturam. Et videtur quod sic: quae sunt vnum possunt esse suppositum vnius nature. Sed sicut dicit beatus Io. i. i. ca. sua. c. 3. hi tres vnum sunt. ergo possunt esse per assumptionem suppositum vnius nature create.

¶ Item si eadem superficies in numero esset in tribus hominibus illi tres possent esse subiectum vnius coloris mediante superficie ipsa. ergo a similicum in tribus divinis personis sit vna essentia: videtur quod illa mediante possent esse per assumptionem suppositum vnius humane nature

¶ Item cum per miraculum duo corpora possint esse simul: et secundum auctorem sex principiorum. Ubi sit circunscriptio corporis a loci circunscriptione procedens in duobus corporibus potest essentia per miraculum vnum. vbi ergo a simili per miraculum in tribus diuinis suppositis posset substentari vna natura humana.

Contra assumptio nature humane non potest fieri quin terminetur ad aliquam vnitatem: sed si tres persone assumerent eandem naturam in numero planum est quod illa assumptio non posset terminari ad vnitatem persone: nec ad vnitatem nature: quia ex natura diuina et humana: non potest fieri vna natura ergo tres persone non possunt eandem naturam in numero assumere.

¶ Item si tres persone assumerent vnam et eandem in numero naturam: sequeretur hoc inconueniens quod esset homo: nec vnus: nec plures. Non enim essent plures propter humane nature vnitatem: nec vnus homo propter suppositorum pluralitatem.

Respondeo quod de ratione persone est essentia et proprietas persone constitutiua: plures ergo personas posse simul assumere vnam et eandem in numero naturam dupliciter potest intelligi: vno modo ita quod qualibet persona fieret suppositum illius humane nature immediatis ratione essentie quam ratione proprietatis persone constitutiue. Alio modo ecomuerso. Primo modo fuit possibile quod tres persone assumerent vnam et eandem naturam in numero: quia tunc esset substentata in tribus personis immediate per illud quod est commune tribus personis: nec tibi absurdum videatur quod essentia substentata in persona substentare posset humanam naturam cum essentia vnius accidentis veru. g. superficiei substentate in aliqua hypostasi videamus substentare aliam essentiam accident. veu. g. coloris. Secundo modo nunquam fuit possibile: nec est quod pluries persone assumerent vnam et eandem naturam non propter aliquam impotentiam ex parte personarum: sed propter limitationem nature terminate: cuius limitatio pati non posset: vt esset in tribus suppositi non mediante aliquo communi absque sui distictione. Secundum tamen vtrumque modum concedendum est quod nunquam fuit possibile tres personas vnam et eandem naturam assumere in vnitate persone: vnde Anselmus 2 libro Cur deus homo ante medium locum inter principium et medium dic quod pluries persone nequeunt vnum eundemque hominem assumere in vnitate persone.

¶ Ex praedictis patet via ad videndum quid sit dicendum ad argumenta ad vtramque partem.

Ad primum dicendum quod procedit de modo assumendi prino dicto.

¶ Simili modo dicendum est ad secundum.

¶ Ad 3m dicendum quod in duobus corporibus in eodem loco existentibus non est vnum vbi: cum enim locus non sit in corporibus locatis: sed in corpore locausate: sic in subiecto: non oportet quod numeretur locus corporum similiter existentium inloco: sed vt vbi est in corpore locato sicut in subiecto: et quia subiectis numeratis numerari oportet subiectorum accidentia: ideo in pluribus corporibus existentibus in eodem loco sunt plura vbi.

Ad primum ad partem alia dicendum: quod si tres persone assumpsissent vnam naturam illa vnio non fuisset terminata ad vnitate persone: quia tres persone non essent vna persona: nec essentia mediante quae esset in personis substentata: habet rationem persone: nec esset terminata ad vnitatem nature: sic intelligendo quod ex nam humana: et diuina fieret vna natura. Sed ita quod esset substentata immediate in diuina essentia quae est vna et mediante illa in personis. Nec enim dicimus naturam humanam filii dei: ideo assumptam in vnitatem persone: quia ex illa et persona filii dei constituta sit vna persona: sed quia illa natura humana non existit in seipsa: sed est immediate in perso¬ na filii dei substantificata: seu substentata.

¶ Ad 2m dicunt quidam quod si pater et filius et spiritus sanctus assumpsissent vnam naturam humanam in numero essent vnus homo: sicut vnus deus: propter naturam vnam diuina. Et sic cum dicimus deus est pater: deus est filius: deus spiritus sanctus: iste terminus deus supponit naturam diuinam: sic cum diceremus: homo est pater: homo est filius: homo est spiritus sanctus: homo est trinitas: ille terminus homo: supponeret pro natura diuina: inquantum ea mediante esset vna natura humana in tribus personis.

¶ Alii dicunt ad argumentum quod non posset dici nec vnus homo: propter pluralitatem suppositorum: nec pluries homines propter vnitatem nature humane: nec hoc habent proinconuenienti: vere tamen diceretur de qualibet persona: quod esset homo.

Quaestio 5

Utrum persona incarnata cum assumpta natura posset adhuc aliam assumere

Quaestio V QUinto quaeritur vtrum persona incarnata cum assumpta natura posset adhuc aliam assumen. Et videtur quod non: quia esse hominem est esse personam: sed filius dei non potest esse plures persone: ergo non potest esse plures homines: sed si adhuc assumeret aliam naturam humanam esset plures homines.

¶ Item impossibile est duo accidentia eiusdem speciei simil esse in eodem subiecto ergo a simili impossibile est duas naturas eiusdem speciei simul esse in eodem supposito.

¶ Item natura humana non plurificatur nisi per suppositorum pluralitatem: vnde si intelligatur: vt abstracta a petro et paulo: et sic de aliis: intelligitur vt non plurificata. Sed vna diuina persona non potest esse plura supposita. ergo in vna persona diuinasimul non possunt substantificari pluries humane nature.

Contra per naturam assumptam pos filii dei non est minorata: sic ergo ante naturam humanam assumpta potuit eam assumere: ita cum ista quam assumpsit aliam assumere potest

¶ Item diuine persone non repugnat simul esse suppositum naturarum duarum: quod patet: quia persona filii dei simul esset suppositum diuine nature: et humane ergo assumere simul pluries humanas naturas: nulla contradictionem includit. Sed persona diuina potest omne illud quod non includit contradictionem. ergo persona filii dei posset assumere aliam naturam humanam simul cum illa quam assumpsit.

Respondeo quod persona incarnata cum assumpta natura posset adhuc aliam assumere de potestate absoluta: et hoc propter sui simplicitatem et immensitatem simul propter quae ita est tota hic quod tota alibi: et ita est tota suppositum illius humane nature: quam assumpsit: quod tota est posset esse suppositum alterius nature humane: ista natura humana: quam assumpsit sibi remanente vnita: nec tamen propter hoc posset dici filius dei esse plures homines propter vnitatem suppositi: nec vnus homo tantum: propter pluralitatem nature humane: et tamen vere esset homo inquantum esset suppositum huius humane nature signante: et est inquantum esset suppositum alterius humane nature.

¶ Aliqui tamen dicunt quod esse pluries homines eo quod terminus communis in praedicatio positus se habet ad modum forme: et ideo numerus pluralis termi communis in praedicato positi: non numerat nisi naturam: qui se hebeat ad modum forme.

Ad primum in oppositum dicendum: quod esse hominem est esse personam quae est suppositum nature humane: et si filius dei assumeret aliam naturam humanam cum illa quae iam est assumpta: filius dei esset persona in duabus naturis humanis inquantum esset suppositum duarum nec ex hoc posset concludi quod essent due persone

¶ Ad 2m cum dicitur: quod impossibile est duo accidentia eiusdem speciei simul esse in eodem subiecto etc. Dicendum secundum aliquos hanc non esse vniversaliter veram: quod nituntur confirmare per Dio. dicentem 2 c. de di. no quod lumina plurium luminarium simul possunt esse in eadem parte medii manentia distincta. Cum enim a mouetur vnum luminarium corrumpitur lumen quod in medio per illud luminare erat.

¶ Preterea: dato quod vera sit: et forte ita est in omnibus accidentibus: que manent distincta per suas origines: adhuc non valeret argumentum: quia omne subiectum accidentis limitatum est: et ideo non potest esse totum subiectum vnius: et totum subiectum alterius: ita vt per hoc ipsa accidentia eiusdem speciei inter se haberent distinctionem. Similiter quia suppositum creatum limitatum est: due nature eiusdem speciei non possunt simul esse in vno supposito creato: sed diuinum suppositum simplex est et immensum: et ideo filius dei ita est suppositum vnius humane nae quod totus potest esse suppositum alterius humane nature: ita quod quamuis ille due nature simul essent in eodem supposito: non tamen oporteret eas esse in eodem loco.

¶ Ad 3m dicendum: quod nanhumana. Plurificatur in suppositis inquantum supposita sunt indiuidua et si filius dei assumpsisset duas humanas naturas quamuis ille non essent supposita: tamen essent indiuidua. Humana enim natura in christo quamuis non hebeat rationem suppositi: tamen indiuidua est. vnde Dam. li. 3. c. 11. dicit: quod filius dei assumsit naturam humanam in atomo.

PrevBack to TopNext