Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Cum venit plenitudo temporis. Nota quod tempus natiuitatis filii dei de tempore plenitudinis: quia tunc tempus completum est quod prefinierat pater: quando mitteret filium suum. secundum glo. ibidem. Alia ratio est propter impletionem promissionis: quia tunc ille nobis datus est qui fuerat repromissus. Unde glo. super illud Ioan. I Plenum gratiae et veritatis: dicit quo ad impletionem promissorum. Alia ratio est propter impletionem figurarum que tunc implete sunt veritate: propter quod dicit saluator Matth. 5. Non veni soluere legem: sed adimplere. Alia ratio est propter plenitudinem gratiae que fuit in christo. Unde ad colo. 2. dicitur: quod in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Alia ratio est propter plenitudinem pacis: que tunc temporis erat in mundo: quampedicta erat per psalmistam dicentem. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Alia est propter adimpletionem modorum producendi hominem. Adam enim fuerat productus nec de viro: nec de muliere: Eua de viro non de muliere. Homines de lege communi producuntur de viro: et de muliere: et in incarnatione filii dei fuit quartus modus producendi scilicet de muliere sine viro. Alia ratio est: quia sicut opus creationis mundi et ornatus et distinctionis completum fuit sexto die: sic sexta etas fuit tempus congruum: in quo humani generis restauratio impleretur.

¶ Factum ex muliere contra in symbolo dicitur: genitum non factum.

¶ Respondeo hic factus secundum humanam naturam: in symbolo negatur factus: inquantum est suppositum diuine nature.

¶ Et nota quod mulier secundum quod hic accipitur non sonat in corruptionem: sicut sonat Matth. 11. vbi dicitur. Non surrexit internatos mulierum maior Ioan. baptista: sed in proposito dicitur mulier ad designationem feminini sexus.

¶ Factum sub lege scilicet non necessitate: sed voluntate.

¶ Ut eos qui sub lege erant redimeret: quod ideo dicitur: quia quamuis venerit ad redemptionem omnium quantum erat ex parte sua: tam primo et principaliter venit ad redemptionem iudeorum iuxta illud Matth. 3. Non sum missus nisi ad oues: quie perierunt domus israelis.

¶ Filii missio ipsa est incarnatio. Contra pater potuit incarnari: et non potuit mitti.

¶ Respondeo missio est manifestatio persone emanatis: vel emanationis eiusdem: et quia filius est persona emanans: non autem pater: ideo incarnatio filii est missio: et tamen si pater fuisset incarnatus non fuisset missus. Unde de ipso patre dicit Aug. 2. liro de trinitate. c. 6 quod solus pater nunquam legitur missus. et in. 4 li. c. vlti. dicit: quod nemo sani capitis affirmare debet: nusquam personam patris per aliquem speciem corporalem vigilantium oculis demtrari.

¶ Dragmam deci. Dragma nummus certe quantitatis: habens imaginem regis.

PrevBack to TopNext