Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

ET quia in homine tota humana natura etc. Superius determinauit Magister de persona naturam humanam assumente. hic determinat de modo assumendi. et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit Magister: quid est assumptum.

¶ Secundo quo ordine est assumptum ibi. Assumpsit igitur. Prima in duas.

¶ Primo ostendit totam naturam humanam esse assumptam.

¶ Secundo remouet quandam opinionem erroneam. ibi. Errant igitur. Illa pars que ibi incipit. Assumpsit igitur. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit magister quo ordine animam et carnem assumpsit. Secundo ostendit quod illa simul assumpsit. ibi. Si autem queritur.

CIrca hanc distinctionem queritur principaliter de duobus.

¶ Primo de natura assumpta.

¶ Secundo de ordine assumendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum