Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Uno nominato tres intelliguntur: hoc intelligendum est respectu eorum que sunt a deo per ea que communia sunt tribus personis.

¶ Non est concedendum quicquid de alia re nascitur continueeiusdem rei filium nuncupandum: quia ad hoc quod aliquis sit filius alterius requiritur quod sit sibi similis in natura et productus ab eodem de eius substantia per modum nature. Dicuntur etiam filii gehenne: dicuntur enim aliqui filii alicuius vel proprie: et sic ille dicitur filius alicuius a quo et de cuius substantia est genitus in similitudine nature: vel per similitudinem: et hoc quadrupliciter: vet vel per creationem: et sic omnes homines angeli sunt filii dei: vel per adoptionem: et sic homines iusti: et angeli sancti sunt filii dei: vel per imitationem: et sic mali dicuntur filii diaboli: vel per successionem: sicut dicuntur filii regni: ad quos pertinet regni successio: vel propter praeparationem sicut dicuntur filii mortis preparati ad mortem: et sic reprobi dicuntur filii gehenne: quia in illam preparati: secundum quod dicit magister in littera. Ut in nature humanesusceptione fieret quodam modo ipsa gratia homini naturalis hoc in vltima quaestione huius dist. sufficienter expositum est.

¶ Non humano seine concreta est domini caro in vtero virginis: hoc intelligendum est de semine: in quo est vis actiua: per quam formatur corpus pueri de materia ministrata a matre. Tale enim semen non est in mulieribus: sed in viris: caro autem christi fuit facta non humano semine id est a semine virili: sed a spiritu sancto de materia ministrata a matre. Possunt homines generare filios homines: sed non facere: hic non accipitur facere secundum commune quod dicitur ad communem productionem creature: sed secundum quod importat productionem que non est per modum voluntatis tantum. Tali enim modo homo non potest facere hominem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram