Praeambulum
Praeambulum
PReterea inquiri oportet etc. Superius de persona assumente: et de modo assumendi: et qualitate nature assumpte: et de assumptionis auctore. Hic determinat de terminis assumptionis vel alios secundum alios de comparatione assumentis ad assumptum. Et diuiditur in partes duas.
¶ Secundo circa solutionem alterius: quae est vtrum natura assumpsit naturam diutius immoratur ibi. ¶De quarto vero quaestionis articulo. Et ista secunda in duas: quia primo determinat praedictam quaestionem principaliter.
¶ Secundo ad partem affirmatiuam. ibi. Cui videtur obuinare. Illa pars que ibi incipit. Sed que. Et diuiditur in partes duas: secundum duas quaestiones quas incidentaliter mouet Secunda ibi. Si autem diuina natura. Illa pars que ibi incipit Ideovero. Diuiditur in partes duas: quia primo explanat intentum scilicet quare non est concedendum quod persona hominis fuerit assumpta
On this page