Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram Tria sunt que in prima tabula. Nota quod secundum ordinem rei geste quinque fuerunt in vna tabula: et quinque in alia: et sic intelligit Iosephus: secundum autem ordinem rei gerende: trima sunt in prima septem in secunda: et sic intelligit Augusti. Inter creaturas mundi non est idoli forma scilicet quod natura nullam talem formam fecit: sed hominium stultitia adinuenit. Unde vt dicitur in littera. Si quis humanis membris caput canis vel arietis formet vel in habitu vno hominis duas facies non similitudinem: sed idolum facit: quia facit quod non habet aliquod simile sui. (Honora patrem et matrem tuam vt sis longeuus super terram il: huic preceptopotius additur promissio quam aliis: quia ad hoc preceptum obseruandum est maior inclinatio et debitum nature maius excepto debito: quod deo debetur: et ideo ne propter hoc posset timeri impletioni illius precepti non deberi merces: ideo subiungitur promissio vt intelligatur impletioni cuiuslibet precepti merces deberi Usura est cum quis plus exigit in iniuria vel qualibet re quam acceperit. Hic accipit vsuram ita large quod se extendit vsque ad vsuram metaphorice dictam. Si in hieme demus decem modios: et in messe. 15 recipiamus: nisi contingeret talis casus quod probabile esset quod non plus valerent quindecim modii in messe quam decem in hieme.
On this page