Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXXVIIII SCiendum tamen est tria esse genera mendaciorum. Superius determinauit magister de primis. 5 praeceptis secunde tabule: hic diffusius prosequitur aliqua pertinentia ad explanationem quinti precepti et determinando de quibusdam peccatis scilicet de mendacio et periurio que illo precepto prohibentur: et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de mendacio.

¶ Secundo de periurio Di. seq. ibi Nunc de periurio.

¶ Prima in tres.

¶ Primo diuidit mendacium.

¶ Secundo diffinit. ibi. Hic videndum est.

¶ Tertio ostendit quod omne mendacium est peccatum. ibi. Quod vero omne mendactum.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ponit vnam diuisionem de mendacio trium membrorum

¶ Secundo aliam. viii. membrorum ibi. Sciendum est etiam. Illa pars in qua diffinit mendacium diuiditur in tres partes. idn

¶ Primo ostendit quid est mendacium.

¶ Secundo quid est mentiri. ibi. Mentiri vero.

¶ Tertio mouet quandam dubitationem: et soluit. ibi. Hic queri solet. Illa pars in qua probat omne mendacium esse peccatum. diuiditur in tres.

¶ Primo ostendit quod omne mendacium est peccatum.

¶ Secundo quod falli vel errare non semper est equaliter malum. ibi. Illud etia.

¶ Tertio inquirit vtrum Iacob quando dixit se esse. Esaudixit mendacium. ibi. Solet queri.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum