Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Alii enim dicunt hec est opinio prima quae falsa est: et non intelligibilis: ponit enim ex anima christi et eius corpore: non tantum constitutam esse vnam humanam naturam: sed est vnum creatum suppositum. Unde dicit quod filius dei assunpsit aliquem hominem non tantum modo naturam humanam. Ad quod sequeretur quod in christo essent duo supposita: quod falsum est: et ponit quod persona verbi est ille homo assumptus: quod intelligibile non est: non tamen ponit quod ille homo assumptus sit persona: quia vnitus est digniori se. Uterque etiam simul non duo: sed vnus est christus. Hic nominatiuus christus debet resolui in genitiuum: vt sit sensus: quia substantia diuina et humana non sunt duo christi: sed vnius christi. Sunt autem et alii. Hec secunda opinio que ponit ex vnione anime christi cum corpore esse constitutam naturam humanam non aliquod hominis suppositum: nec dicit hunc hominem esse assumptum: sed humanam naturam: non tamen dicit eam filio dei actualiter vnitam: sed in vnitate persone. Unde cum dico hunc hominem demonstrato christo: nec nomine suppositum: nisi eternum: quia secundum hanc opinionem in christo non est nisi vnum suppositum: et hec vera sunt. In incarnatione factam compositam. Hoc enim in questionibus expositum est. Omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet: ex quibus conficitur: hoc intelligendum est de his que ita vniuntur quod eorum nature remanent salue: sicut est in proposito. Sunt etiam et alii. Hec est tertia opinio que ponit: ex anima christi et corpore non esse comstitutum aliquod vnum: neque naturam: neque suppositum: sed pro tanto dicit filium dei assumpsisse naturam humanam: quia assumpsit partes illius: et istas duas naturas ponit esse coniunctas persone filii dei accidentaliter: sicut diceremus vestem esse vnitam homini: que opinio in hoc quod dicit ex anima christi et corpore nihil vnum esse con¬ stitutum: et illas partes accidentaliter esse vnitas persone filii dei falsa est: et improbata. Potuit deus assumpsisse hominem in sexu muliebri: quod si fecisset nullum inconueniens fuisset: quia alium ordinem statuisset: sed secundum ordinem institutum inconueniens fuisset ipsum humanam naturam in sexu muliebri assumere. Sapientia accedens homini non ipsa mutatur: scilicet alteratione mutetur: licet mutetur de non esse ad esse: quod intelligo de sapientia creata. Cibus ammittens speciem suam in corpus vertitur: modus istius conuersionis in secundo libro declaratus est. Sicut anulus positus in digyto. Intellectus est quod per positionem anuli in digyto non oportet ipsum digytum mutari secundum aliquod absolutum: quamuis in eo fiat aliqua relatio per solius anuli mutationem: si ipse digytus totaliter quiescat quando anulus ponitur circa eum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram