Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Utrum deo conveniat aliquem
PRimo ostendo quod deo non conuenit aliquem in filium adoptare: quia adoptans non est principium essendi ipsi adoptato: sed deus principium est essendi cuilibet creature. ergo deo non conuenit aliquam creaturam in filium adoptare.
¶ Item adoptatio in filium est alicuius persone extranee legitima in filium assumptio: sed nulla creatura est a deo extranea: quia condidit omnes: ergo nullum potest in filium adoptare.
Contra Io. 1. "Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri:" sed non per naturam: ergo per adoptionem.
Respondeo quod deo ex sua bonitate: et benignitate conuenit aliquos in filios adoptare: quia deum aliquos adoptare in filios est illis dare per gratiam: ius in participatione sue hereditatis: quamuis eis non debebatur per naturam: quia ipsa dei hereditas: qua diues est: est fruitio sui ipsius: cuius fruitionis participatio nulli creature debetur per naturam: sed per gratiam.
Quaestio 2
Utrum cuilibet persona conveniat adoptare
Quaestio II. SEcundo queritur vtrum cuilibet persone conueniat adoptare. Et videtur quod non: quia ille non potest adoptare: qui non potest generare: sed posse generare soli persone patris conuenit: ergo sibi soli conuenit adoptare.
¶ Item ad Galis. 4. Misit deus filium suum factum ex muliere: et parum post sequitur: vt adoptionem filiorum reciperemus. ergo videtur: quod non conuenit alicui persone adoptare nisi persone filii.
¶ Item ad Rom. 8. "Accepistis spiritum adoptionis." ergo videtur: quod adoptare conueniat soli persone spiritus sancti.
Contra facere filios per creationem conuenit cuilibet persone: quia tres persone sunt vnus creator. ergo similiter facere filios per adoptionem.
Respondeo quod cuilibet persone conuenit adoptare: sicut enim dicit Augu. I de trinitate. c. 4. "Pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt: ita inseparabiliter operantur:" cum ergo adoptare sit facere in creatura es fectum gratiae: per quam habet ius in participatione hereditatis diuine: sequitur quod adoptare sit a tota trinitate: quamuis secundum diuersos respectus aliquando approprietur vni persone: aliquando alii. Patri enim appropriatur: quia solus potest generare: et quia sibi appropriat missio filii: per quam facta est adoptio filiorum Filio etiam appropriatur: inquantum per eius passionem sumus deo reconciliati. et spiritui sancto appropriatur: inquantum sibi appropriatur donum gratie: per quam formaliter adoptamur.
Ad primum in oppositum dicendum: quod quamuis filius: et spiritus sanctus non possit producere filios generando: producunt tamen filios per creationem: et hi sunt qui adoptantur.