Text List

Praeambulum

Praeambulum

Solet etiam queri. Superius determinauit magister de communicatione indiomatum respicientium personam: let ad nobilitatem pertinentium. Hic determinat de communicatione idiomatum respicientium personam et pertinentium ad defectum. Et diuiditur in partes duas: quia primo determinat de idiomatis pertinentibus ad defectum communicatione.

¶ Secundo de conditionibus nature assumpte di. 12. que secundum quosdam: ibi incipit. Solet etiam queri.

¶ Prima in duas: primo inquirit: vtrum concedendum sit christum creaturam esse.

¶ Secundo vtrum concedendum sit: quod inceperit homo ille. ibi. Post praedicta.

¶ Prima in tres.

¶ Primo ostendit quod non debet dici creatura simpliciter: et absolute.

¶ Secundo quod potest dici cum determinatione: vt si addat secundum carnem: vel secundum hominem. ibi. HHiis aliisque.

¶ Tertio excludit quandam obiectionem que videretur posse fieri ad contrarium ibi. Si ergo christus. CIrca hanc dist. querunt tri principaliter.

¶ Primo vtrum creatura possit dici de christo simpliciter sine determinatione.

¶ Secundo vtrum cum determinationem scilicet secundum quod homo.

¶ Tertio vtrum concedendum sit quod ille homo: demonstrato christo inceperit esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum