Articulus 2
Articulus 2
Quaestio 1
Utrum hec sit vera. christus secundum quod homo est creatura.
Quaestio I PRimo ostendo quod hec sit falsa: Christus secundum quod homo est creatura: quia si christus secundum quod homo esset creatura pari ratione quod homo posset dici filius adoptiuus. Sed christus secundum quod homo: non est filius adoptiuus: vt superius ostensum est. ergo nec secundum quod homo: creatura est.
¶ Item christus non est creatura secundum quod hic homo: qui est petrus: nec secundum quod hic homo: qui est Ioannes: et sic de aliis: nec secundum quod hic homo: quod est christus: quia hec est falsa. Christus est creatura: ergs non est creatura secundum quod homo.
¶ Item philosophus primo priorum dicit quod reduplicatur ad primam extremitatem: ponendum est non ad medium: sed si sic argueretur christus secundum quod homo: est creatura: Sed hic homo demtrato christo est christus. ergo hic homosecundum quod homo est creatura: creatura esset prima extremitas: ergo hic reduplicatio secundum quod homo non determinat christum: sed creatura: ergo hoc totum creatura secundum quod homoenunciatur de christo ratione persone: cum secundum quod homo non sit determinatio subiecti: vt ostensum est.
Contra apostolus ad Rom. 1 dicit "de christo quod sanctus est ex semine dauid secundum carnem: ergo secundum" carnem est creatura: quia omne factum creatura est.
Respondeo quod quamuis hec sit falsa. christus est creatura: vt in praecedenti quaestione: ostensum est: tamen hec est vera: christus secundum quod homo est creatura: quia per virtutem huius determinationis secundum quod homo enunciatur praedicatum de subiecto: non ratione persone: sed ratione humane nature: et quia humana natura creatura est: ideo praedicta propositio recipitur tanquam vera: quamuis aliquo modo sit propria. Dicit enim magister in littera talem locutionem esse tropicam.
Ad primum in oppositum dicendum: quod esse filium adoptiuum non est natum conuenire nisi persone illius qui est filius adoptiuus: sed esse creatum bene natum est conuenire nature: et ideo si diceretur christus filius adoptiuus secundum huma¬ nam naturam non posset verificari per hoc quod diceretur humanaeius natura filia adoptiua: sicut hec: christus secundum quod homo est creatura verificatur per hoc quod humana natura christi est creatura.
¶ Ad secundum dicendum: quod quamuis hec non sit vera christus secundum quod hic homo vel ille est creatura tamen hec est vera christus secundum quod homo est creatura: quia cum dicitur hic homo vel ille demtratur persona: sed cum dicitur homoin praedicta propositione accipitur pro natura
¶ Ad 3m dicendum: quod illud verbum philosophi intelligendum est: quantum ad resolutionem terminorum volens dicere: quod quando syllogizatur cum reduplicatione maior extremitas et illa reduplicatio accipiuntur pro vno termino non quod velit dicere quod sit determinatio maioris extremitatis absolute: quod patet per syllitum: quem ponit pro exemplo quie est hic: boni est disciplina in eo quod bonum: sed iustitia est bonum: ergo iustitie est disciplina in eo quod bonum. Si enim vt dicit ibidem reduplicatio poneretur cum medio minor propoitio esset falsa: et non intelligibilis: que esset hec: iustitia est bonum in eo quod bonum.
Quaestio 2
Utrum ea quae sunt nature humane.
Questio. II. S SEcundo queritur vtrum ea quae sunt nature humane: vere possunt dici de christi persona. Et videtur quod non: ideo enim proprietates diuine nature dicuntur de persona christi: quia persona christi est diuina natura: sed persona christi non est humana natura. ergo proprietates humane nature non praedicantur de christi persona.
¶ Item humana natura est assumpta: persona christi non est assumpta. ergo aliquid vere dicitur de humana natura: quod non vere dicitur de christi persona.
Contra si aliquid praedicatur de aliquo omnia que dicuntur de illo praedicato: dicuntur de subiecto illo: sed homopraedicatur de christi persona. ergo quaecumque praedicantur de homine praedicatur de ea.
¶ Item quaecumque conueniunt nature praedicantur de suppositis illius. Unde sicut vere dicitur petrus est homo: ita vere dicitur petrus est risibilis: sed persona christi est suppositum humane nature. ergo quecumque conueniunt humane nature vere possunt dici de christi persona.
Respondeo quod humana natura dupliciter potest considerari: vno modo inquantum est se habere ad suppositum: quasi ad similitudinem forme illius. Alio modo inquantum apta nata participari a pluribus.
¶ Primo modo natura humana: et omnia que sibi conueniunt praedicantur de supposito in concreto non in abstracto: vere enim dicitur petrus est homo: petrus est risibilis: petrus est bipes: et sic de aliis: non tamen vere dicitur: petrus est natura humana: vel humanitas: vel risibilitas: vel bipeditas: et sic de aliis: cum ius ratio est: quia natura humana nomipat absolute: et cum precisione illud quo homo est homo. Petrus autem nominat illud in concretione ad aliquas proprietates que ad actualem hominis existentiam requiruntur: que tamen de esse hominis non sunt. Unde quamuis natura humana non sit petri forma: quia nominat totam essentiam petri: tamen quasi ad similitudinem forme se habet
¶ Si aut consideretur natura humana: inquantum est apta nata participari a pluribus: sic conuenit sibi ista secunda intentio: que nominatur nomine speciei: que opposita est intentioni secunde que conuenit petro que significatur nomine indiuidui: et ideo non opetet quod ea quae conueniunt nature humane sic considerate vere possint praedicari de supposito. Cum ergo persona christi sit suppositum nature humane omnia quae nature humane conueniunt: prout consideratur primo modo non secundo vere praedicantur de christi persona in concreto non in abstracto his exceptis quae assumptionem important: quia humana natura assumpta est: sed persona christi non est absumpta: et exceptis his: quae ita nature conueniunt: quod est nata sunt et creato supposito conuenire: vt enim superius hitum est in eadem distinctione. iste propositiones sunt false: filius dei est creatura: christus est creatura.
Ad primum in oppositum dicendum: quod aliter praedicatur diuina natura de persona christi quam humana: quia natura diuina praedicatur de ea: et in concreto: et in abstracto: quia realiter est idem cum ea: et ideo omnia que diuine nature conueniunt non sub illa ratione qua differt a persona praedicantur de christi persona in concreto: et in abstracto. Persona enim christi est sapiens et sapientia: Sed ea quae conueniunt diuine nature sub ratione qua differt a persona: non praedicantur de christi persona. Non enim vere dicitur persona christi est communis tribus personis: quod tamen vere dicitur de natura diuina: quia autem humana natura christi non est naturaliter idem cum christi persona: sed aduenit ei ex tempore iam ab eterno praeexistenti: ideo nec ea nec que consequuntur eam praedicantur de persona christi in abstracto: quamuis multa de his: que conueniunt nature humane praedicentur ratione humane nature de persona christi in concreto.