Text List

Articulus 3

Articulus 3

Consequenter queritur de tertio principali. Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum iste homo demonstrato christo incepit esse.

¶ Secundo vtrum incepit esse deus.

Quaestio 1

Quaestio PRimo ostendo quod incipit esse: Augu. homelis 1os. super Ioan. intermedium et finem priusquam mundus esset: nec nos eramus: nec ipse mediator dei et hominum homo christus Iesus: sed qui est et non fuit priusquam mundus esset incepit esse: ergo hec est vera iste homo: demtratochristo incepit esse.

¶ Item quod incepit esse homo: incipit esse substantia: et quod incipit esse substantia: incipit esse ens: et quod incipit esse ens: incipit esse. Sed iste homo: demonstrato christo incepit esse homo: ergo similiter incepit esse.

¶ Item si petrum hodie inceperit esse albus: ista: Petrus albus incepit hodie esse: vera esset: quia non notaretur ex vi sermonis inceptio respectu petri absolute: sed posset notari respectu eitu in comparatione ad albedinem: ergo a simili: cum christus inceperit esse homo: videtur quod iste homo: demtrato christo inceperit esse.

Contra. dicit christus Ioan 8. de se ipso: Antequam abraham fieret ego sum: et pari ratione potuit vere dicere: Antequam mundus fieret: ego sum: quia ad eternum suppositum aspiciens protulit hoc verbum.

¶ Item glosa Matth. 2. super illud verbum: Uidimus stellam eius dicit quod hec stella dominice natiuitatis nuncia: nunquam prius apparuit: sed eam tunc puer creauit: et magis praeuiam deputauit: t que mox paracto officio esse desit: sed creator stelle non incepit esse: ergo ille puer non incepit esse.

Respondeo quod secundum quosdam praedicta propositio est distinguenda: quia pronomen potest demonstrare personam verbi: et sic est falsa: vel singulare humane nature: et sic est vera que distinctio apparenter videtur esse secundum magistrum in littera dicentem sic: Dicimus hominem illum inquantum homo est: cepisse: inquantum verbum est: semper fuisse: sed aliis non videtur: quod hec distinctio ex virtute sermonis possit haberi: quia cum dicitur iste homo: pronomen demtrat illum qui est homo: sed natura humana christi non est iste homo: qui est christus: ergo hoc pronomen iste in praedicta propositione non potest demtrare singulare humane nature

¶ Uidetur ergo dicendum ad quaestionem: quod praedicta propositio falsa est. Sensus enim est: iste qui est homo: incepit esse: quod falsum est. Filius enim dei non incepit esse: quamuis inceperit esse homo: propositiotamen vera est: si apponatur hec determinatio secundum quod homo. Uere enim dicitur christus secundum quod homo: incepit esse: quia virtute determinationis: non notatur inceptio circa suppositum simpliciter: sed tantum ratione humane nature.

Ad primum in oppositum dicendum: quod illa aucto ritas intelligenda est: cum ista reduplicatione secundum quod homo: quamuis causa breuitatis non apponatur.

¶ Ad secundum cum dicitur: quod illud quod incipit esse homo: incipit esse substantia etc. dico quod verum est: quando est suppositum vnius nature tantum. Hic autem non est ita: suppositum enim hominis christi est suppositum diuine nature: per quam est substantia et ens simpliciter: et est suppositum humane nature: per quam non est substantia: neque ens simpliciter: sed ens homo.

¶ Ad tertium dicendum: quod si petrus inciperet hodie esse albus: tamen ista esset falsa: virtute sermonis petrus albus incipit hodie esse: quia secundum hoc notaretur virtute sermonis suppositum petri hodieincepisse.

¶ Argumenta ad partem aliam procedunt de homine christo ratione suppositi.

Quaestio 2

Quaestio II SEcundo queritur vtrum iste homo demtrato christo: incepit esse deus: sed quia veritas huius quaestionis: satis patet per veritatem illius quaestionis. Utrum sit vera homo factus est deus: quae superius. 6 di. determinata est: ideo de ista mihi videtur pertranseundum ad vitandum repetitionem.

PrevBack to TopNext