Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Omnis creatura vanitati subiecta est: omnis enim creatura in nihilum rediret: nisi continue manuteneretur in esse a datore sui esse: quod etiam senserunt philosophi. Dicit enim Auic. 6. meta. sue. c. 1. Quod creatum indiget datore sui esse: semper incessanter quamdiu habuit esse: recte ergo vanitati substantia dicitur omnis creatura: quia semper se non potest substentare in esse. Factum sub lege scilicet volutate: non necessitate. In deo creatura esse non potest: verum est: sicut eius pars: vel accidens: quia eo modo quo natura est in supposito: creatura potest esse in deo. Sic enim humana natura christi est in deo: quia existit in filio dei: vt in supposito. Ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio scilicet quia frequenter procedunt a forma in qua excusantur ad formam in qua non excusantur: sicut est in proposito: cum dicitur si christus secundum hominem est aliqua substantia non diuina est vtrique aliquid non diuinum: sicut si diceretur:christus: in quantum homo: non est deus: ergo christus non est deus: quia prima excusatur: per hanc determinationem: inquantum homo. Secunda autem nullo modo excusatur. Illa locutio tropica est qua christus dicitur creatu ra: vel simpliciter: vel cum adiunctione. Hic accipit magister tropum: per figura. Talis enim locutio habet aliquam naturam synecdoches: quia illud quod conuenit quasi parti altribuitur toti. et dico quasiparti: quia et si humana natura non sit pars persone christi: tamen est vna pars significati: per hoc nomen christus quod significat personam filii dei in duabus naturis.
On this page